Eirigu e a súa muller, doánlle ó bispo Rosendo e ós frades de
Celanova a metade da súa villa en Edrada, a excepción da quinta parte
que lle correspondía ás súas fillas, como pago polo roubo cometido polo
doador ó frade Marin.
TC, fol. 60r.
Christus. In Dei nomine. Ego Eirigu et uxor mea Seniorina vobis domno Rudesindo episcopo et fratribus Cellenove facimus vobis kartam de nostra villa quam abemus in villa que dicent Edrata, de ipsa villa medietatem integram ut que illam potueritis invenire, casas, pumares, terras, aquas cursas vel incursas, paludes, exceptis cubus, cubas, lectis, cathedras, cum omnibus intrinsecis, exceptis quinta de suas filias III, nominibus Emilo, Argileuva et Cagita. Damus vobis ipsam villam atque concedimus et coram testibus adsignamus, et vineas in Carioga, seu et illa casa cum sua perfia. Damus vobis illas pro LXXX modios que abuimus a dare pro furtu quod feci ad frater Marini in villas, seu et pro ipsas ovelias quas comemus, pro furtu pariamus vobis ipsam villam medietatem, exceptis quinta que nominibus diximus. Si quis tamen, quod fieri non credimus, aliquis homo ad irrumpendum venerit an de nos an de aliquibus hominibus, quomodo pariat vobis ipsam villam duplatam, vobis perpetim abituri.
Facta kartula de ipsa villa VIIII Ydus Magii, in Era Millesima.
Qui presentes fuerunt: frater Sagato ts. Hazeme ts. Mercolino ts. Tanoy presbiter ts. Froila Gomezi ts. Abellonio ts. Ermegildu ts. Quintinu ts. Recaredo ts. Iannacio ts. Sonna ts. Rudesindu ts.