TC, fol. 152v.
In Dei nomine. Servus vester Lleodefredus presbiter vobis dominus noster domno Rudesindus episcopus. Magnus est titulus donationis in quo nemo post actus largitatis inrumpere sepliga censura firmiter obtinere. Inde ego iamdicto ego Lleodefredo presbitero vobis domno Rudesindo episcopo facio vobis scriptura donationis sicut et facio de monasterio nostro proprio qui est in loco predicto ubi dicunt Canizos eclesie vocabulo Sancti Christovali iuxta flumen discurrente Mineo territorio Lemaus. Ipsa eclesia cum omnem suos terminos vel suo accessum de rivulo decurrit iusta Sancto Martino usque ad aqua Minei ad penna que dicitur Foni et de illa alia parte usque in rucco quod dicit Dominici iusta baselica Sancti Salvatoris et intra ipso rivulo in Mineo ad pescaria de Testerici. Ipsa villa cum omne sua prestantia terras, vineas, pomiferas vel omne accessu, montes, fontes, aquis aquarum, accessum vel regressum, per omnes suos terminos quod concedo atque confirmo ipsa hereditate quarta portionem ab integro, habeatis vos iuri meo abrasa et in vestro iure sit tradita atque concessa abeatis vos perpetim habiturum.
Facta scriptura donationis V kalendas Iunias. Era DCCCCLXXI.
Lleodefredus presbiter in hanc kartula donationis quem fieri volui manus meas (signum).
Vidisclus presbiter pro ts. Ortromirus ts. Tardenatus ts. Adala ts. Domnicum ts. Zendone ts. Llallinus ts. Sua mulier ts. Vigitus ts. Vigiltum ts.
Viamundus presbiter subscripsi.