GMH/ÍNDICE A-Z

49
1055/ 01 / 25

O duque Ordoño Romaniz e a súa muller a condesa dona Odrocia doánlle ó mosteiro de Celanova, e ó seu abade Arián, unha herdade en Grou, no territorio de Foramontaos.

TC, fols. 21r. - 21v.

In nomine Domini et pii altissimi miseratoris clementissimi Patris videlicet et Spiritu Sancti, cuius laus et imperium permanet iugis atque sapientia extat mirabilis, qui in ipsa vera et perfecta Trinitas circumplexaque unitas Deus unitas et verus unus et trinus super omnia regnat per numquam finienda semper secula seculorum. Ecce nos exiguus et licet inmerito Christi famulus dux Hordonius, prolis Romani, una simul cum coniuge mea comitissa domna Hodrozia, tibi Domino Deo et redemptori nostro devotione prompta et mente devota peccatorum nostrorum gravedine considerantes colla et capita coram te angelis tuis prosternentes humillima cum prece supplices oramus profusissimis cum gemitibus atque suspiriis ut parcas Domine parcas vel solita pietate indulgentissime miserearis et ignoscas. Ideoque Domine quia sumus de tua pietate confisi, placuit nobis et sepius nostre extitit devotione, ut facerem hanc seriem testamenti sicut et facimus de hereditate quam inquissivimus in villa de Grau, territorio Foramontanos, hereditas de Gendon, et abemus in terras rationes de suos filios propter scelus quod nobis fecerunt. Sic ipsas rationes quomodo et si adhuc ibidem cum Dei adiutorio aucmentare vel ganare potueritis. Concedimus Deo et loco sancti Salvatoris et sanctorum apostolorum vel ceterorum martirum sepedicto monasterio Cellenovensis et tibi Ariani abbati vel omnium fratrum ibidem habitantium et Deo adherentium, omnia ipsa villa damus atque testamus post partem Dei et ipsius monasterii ab integro pro animarum nostrarum rem, quomodo nos eam obtinuimus iuri nostro sic vobis et Deo concedimus cum omnia bona sua intrinsecus vel extrinsecus suis, et sic iam prius stetit post partem ipsius monasterii, ita nunc et nos sic testavimus atque confirmamus. Si quis sane, quod fieri minime opportet non credimus, aliquis homo contra hunc factum nostrum inquietare vel inmodico aliquam irruptionem vobis facere quesierit propinquus vel extraneus, quisquis ille fuerit, in primis sit exconmunicatus et anathematus et a fide catholica separatus, et cum Iuda Domini proditore partem abeat in eterna dampnatione, et insuper pariet tantum et aliut tantum post partem regis aut iudex qui illam imperaverit quantum infringere voluerit. Et hunc factum nostrum in cunctis diebus plenam obtineat firmitatis roborem.

Facta scriptura testamenti VIIIº kalendas Februarias, Era post Millesima LXL III.

Hordonius dux in hanc paginolam testamenti quod fieri elegi manu / mea roboravi et confirmavi (signum). Hodrozia Deo annuente comitisa quantum prebui adiutorium dedi sic confirmavi.

(1ª columna:) Munnius prepositus cfr.- Gemondus Vimarani et maiordomus cfr.- Velascus Gunsalviz cfr.- Hodinus Menendiz cfr.- Godesteus Sarraciniz cfr.

(2ª columna:) Domna Gutina de cimiterii sancti Martini cfr.- Tekiloni confessa Sarracina cfr.- Gundesindo presbiter cfr.- Aloito presbiter cfr.- Citi presbiter cfr.

(3ª columna:) Aloitus Gilmiriz ts.- Mecinta ts.- Fafila ts.- Glacto.- Citi ts.