GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Documentos do arquivo da catedral de Ourense (1289-1399)

104
1315, marzo, 24
foro

O cabido afóralle a Fernando Pérez, racioneiro, dúas viñas no termo de Noalla por terza.



ACOu, Escrituras VII, 20

Noverint universi quod nos Gundisalvus Nunii decanus et capitulum auriense damus et concedimus ad forum perpetuo vobis Fernando Petri porcionario ecclesie ipse et a omni voci vestre duas leiras vinearum quas habemus in termino de Noalia, loco vocitato Soveredo, que vinee fuerunt Iohanis Petri rectoris ecclesie de Sorveira et Iohanis Petri dicti Quirogao, quas vineas nos dicti dicanus et capitulum recepimus in nobis quia non fuerunt culte per quatuor annos et erant valde male reparate, que vinee iacent inter vineam que fuit quondam Petri Sancii et uxoris sue Orrace Iohanis de Saxo Albo ex una parte et inter vineas Iohanis Felicis et Iohanis Petri de Calvis ex altera et superius intestant in vineas que fuerunt Petri de Villa Oxe et Domenici carnifficis et inferius ferunt in via que ducit ad Penna Ventoeira. Edimus et concedimus vobis dictas vineas de foro de tertia et liberas ad omni alio impedimento ut habeatis et possideatis eas vos et omnis vox vestra perpetuo cum omnibus juribus et pertinentis suis et excolatis et plantetis et propaginetis eas bene ita quod non defficiant per culturam et detis inde annuatim perpetuo nobis et successoribus nostris tertiam partem vini que deus ibi dederit in torculari et tertiam partem composte in vineas si volueritis eam colligere per maiordomum nostrum cui debetis providere in cibo et potu competenter dum vinum et compostam colligeritis. Et non intrabitis ad colligendum vinum nec compostam sine maiordomo nostro. Et si per impotenciam vel negligenciam cultura dictarum vinearum omissa fuerit vel aliqua ex hiis que superius sunt comprehenssa non fuerint observata licitum sit capitulo si voluerit auctoritate propia monicione premissa eas recipere et habere. Et si vos vel vox vestra volueritis vendere vel obligare dictas vineas primo vendatis vel obliguetis capitulo vel alicui de capitulo qui si noluerint eas emere vel obligatas recipere pro iusto precio tunc vendatis vel obliguetis tali persone que teneatur ad omnia supradicta dum modo non sit miles nec armiger nec donna nec religiosa perssona nec servus nec maiordomus alicuius potentis viri. Et si contentio inter nos et vos super aliquo orta fuerit per duos de capitulo terminetur, omni appellatione cessante. Et ad hac sit complendum ego dictus Fernandus Petri pro me et succesoribus meis obligo me et omnia bona nostra tam habita quam habenda. Actum fuit hoc Aurie in capitulo, ixº kalendas aprilis, era millesima trecentesima quinquagesima tertia. Presentibus testibus Petro Roderici de Limia, Petro Gundissalvi de Buval, Velasco Petri de Castella archidiaconis, Petro Alffonssi, Iohane Johanis, Alffonsso Martini, Fernando Menendi, Petro Reimundi canonicis.

Et ego Bartholomeus Petri cantor et cancellarius civitatis auriensis adhibitus et rogatus premisis omnibus interfui et in mei presencia scribi feci signumque meum aposui in testimonium premissorum.

(signum)

Et capitulum tenetur defendere vos ad directum, et fuit error quia non fuit hoc superius posui in loco suo, et ut non sit dubium ego predictus cantor appono hic signum meum.

(signum)

[reverso] Litera capituli vinearum de Soveredo in termino de Noalla quas tenet Fernandus Petri porcionarius ad forum