GMH/ÍNDICE A-Z

464
1032/ 07 / 26
Baldomirus magister e presbiter véndelle ácondesa dona Toda unha herdade na villa de Oímbra.
TC, fol. 161v.
In Dei nomine. Ego Baldomirus presbiter vobis comitissa domna Tuda in Domino Deo eternam salutem, amen. Ideo placuit mihi atque convenit nullius quoque gentis imperio nec suadentis articulo nec pertimescentis metum sed propria nobis accessit volumtas, ut faceremus ad vos comitissa domna Tuda, prolis Gundisalvus et Onize, cartula vendicionis de hereditate nostra propria que habemus in villa quos vocitant Olisinpria, subtus mons Ledanario discurrente rivulo Tamega. Damus in ipsa villa kasas, vineas, mazanarias, morarias, perarias, arbores fructuosas, ille kasale integro quomodo concludet in giro de vallo in vallo, proque accepimus de vos precio que nobis bene complacuit, tres boves placabiles que pariamus ad ille comite domno Ruderigo et vinus nostre pro suo iudicato que illi cadivit de iudicio quos habuimus cum Gunsalvo Velasquiz. Vos dedistis et nos accepimus et de ipso precio apud vos nichil remansit indebitum. Si quis tamen, quod fieri non credimus, aliquis contra hanc kartula vendicionis ad inrumpendum venerit vel venerimus, que ad vos in concilio auctorgare noluerimus, aut per nos aut per mandadore an propinquis nostris aut extraneis aut qualibet persona mala quomodo pariemus, que vobis ipsa hereditate duplata. Ita ut de hodie et tempore sit ipsa hereditate de iuri nostro abrasa et in vestro tradita atque confirmata, et vos perpetim habitura.

Facta kartula vendicionis notum diem quod erit VII kalendas Augustas, Era \M\LXX.

Magister Baldemirus in hanc kartula vendicionis manus meas roboramus.

Qui presentes fuerunt: Leovegildo Quellas ts. Gaudinas. Aloitus iudex cfr.

Lupe Alvariz notuit et confirma.