GMH/ÍNDICE A-Z

467
950/ 06 / 13
O rei Ramiro III ordénalle a un grupo de ducibus vel proceres palacii que se encarguen de delimitar correctamente a villa de Baroncelli, que enfrentaba o bispo Rosendo cos habitantes de Vilazá, Albarellos e Santa María.
TC, fols. 162r. - 162v.1

Ed. por SERRANO Y SANZ, M., Documentos I, op. cit., doc. V, pp. 276-278.

Christus. Discurrente Era DCCCCªLXXXªVIII, tempore gloriossimi et Deo fidelissimi Ranimirus regis. Horta fuit intemtio pro terminis et limitibus de villa sancti Felici quo supradicto vocabulo dicitur Baroncelli inter Rudesindum episcopum et omnes habitantes villas prenominatas ab occiduis partibus Villaza et Alvarelios, et a parte orientis villa quam inquiunt sancta Maria. Sane nulli dubium estipsam predictam villam Baroncelli accepisse tam spiritus memoratus per commutionem a predicto principe cum alia quod dicunt Athanes ambas per eorundem antiquiores terminos, sive et cum aliis adiacentiis ad ipsa villa Baroncelli deservientibus vel que dedit alia in terra de Foris que dicimus Turgia per suis terminis antiquis. Cumque hanc villam Baroncelli inter predictas villas esse et est consistens in medium et omnes predictarum villarum de suis terminis vel limitibus presumerent, usurparent atque exfructarent, fecit peticionem memoratum spiritus predicto principi ut daret de palatio previsores veridicos qui previderent vel determinarent ipsas villas secundum fuerant ab antiquorum comprehensas, decoriatas atque possessas. Venerunt ibidem ex ducibus vel proceres palacii, Nepotianus, Ermegildus, Atanagildus Astrarii, Didacus Auriensis episcopus, sive comites Rudericus Guttieriz, Osorius Guttieriti vel aliorum bonorum hominum non modica multitudinem, et que veritatem viderunt hoc et firmaverunt quod et nunc voce exorsi sunt Deo favente ut est ita: Nos quidem supradicti previsores ac duces ascendimus prius in montem persignum usque ubi stat saxum magnum etalvum aspicientes que deorsum reperimus duos petrarum cumgeries dividentes inter sancti Felici et Alvarelios, et inde gradiente per duos ageres terre, invenimus contra Alvarios mulionem in carraria fixum et contra partem sancti Felicis duas columnas ex quibus unam incisam videtur pro signum terminationis, deinde pergentes terre recto per Zacoies invenimus arca lapidea, et inde arca sic lapidea qui dividet inter Villaza et Baroncelli, deinde in directo invenimus petra alviata ficta pro terminum et inde ad alia arca petrinea prope rivulo Malate, ubi cessavit terminum pergere ut ceperat in directo. Tornavimus in prono per litore rivuli supradicti, invenimus alia arca petrinea non longe a loco in quo ipsi duo rivuli Tamega et Malate in uno confluunt alveum. Transivimus Tamega invenimus iusta Keizanes arca lapidea; pergentes inde ad parte sancte Marie, invenimus alia sic lapidea, arca, et gradientes per liniolo et muliones fictos invenimus in lapidem scubtos burgarios.Iterum transivimus ipso rivulo Tamega precedentes signas et invenimus alia petra iuxta / carrariam fictam, ascendimus sursum in directo et invenimus arca terrenia et iusta eam alia petra ficta, et inde per ageres terream iam prope castro. Invenimus in alia petra burgarios scubtos et dum pervenimus ad ipsum castrum invenimus et duos nativos lapides alviatos, et perrexit ipse ager per evidentes signas usque in ca\cu\mine montis unde prius terminum inquavimus et conclusimus terminum de villa sancti Felici et Baroncelli per supradictas signas et magnificas arcas. Tornavimus pronius iuxta memoratus castrus de parte sancti Felicis investigantes quasi pro terminum; invenimus alia signa termini infra principium quod de foris fuerat inventus, et descendentes iam prope carraria reperimus in duas petras nativas duos scubtos et quadratos burgarios; et iterum transivimus Tamega, venimus per signas et patronos fictos usque ad priorem et principium2 terminum modicam particulam de concluso termino sequestrante quos convenientia memorati episcopi per medium ordinati dividere inter villa sancti Felici\s\ et sancte Marie. His peractis venimus ad villa quam inquiunt Atanes ubi homines ipsi episcopo similem iusticia faciebant, et ascendimus ia montem precedentes signas et decorias que est inter Balderiz et Paratella usque in vertice montis quod vocitant Meta, ubi repperimus arca opere miro constructa, et gradientes per ipsius montis cacumine precedente agerent terre inteLaza et Balderiz, invenimus ad parte occidentis alia arca petrinea, et descendentes per ipsum agerem a rivulo quede Lamas Balderiz discurret, item invenimus agerem terre per terminum constitutum per quo pervenimus ad patronem conscriptum, qui stat inter ipsum monte Balderiz et villas que vocitant Scornaboves et facto signo tornavimus per agerem terre adividente per monte ad parte de ipsa villa Atanes. Invenimus duas arcas lapideas et precendemagerem terre venimus ad trasas terrineas et in summo petra plantatas et per signas et decorias arca muliones et descendimus in prono inter iamdictas Scornaboves et ipsa villa Atanes usque in terminos qui divident inter iamfata villa Atanes et Kenderede, et conclusimus ipsos terminos precedentes signas et notas desuper memoratas de iamdicta villa Atanes. In ipso loco nos denique iam desuper memorati quod ordinante principe in veritate repperimus et scribere statuimus et subtus a valitudo roboris confirmare decrevimus perpetuam firmitatem obtineat.

Ranimirus nutu divino Rex atque cfr.

Sub Christi nomine Ermegildus episcopus cfr.- Sub Christi nomine Didacus episcopus cfr.- Sub Christi nomine episcopus (sic) cfr.

Hordonius prolis regis cfr. Sancius sic prolis regis cfr. Rudericus Velasquiz cfr. Hordonius prolis domni Adefonsi regis cfr.

1 Este diploma, con lixeiras variantes, está tamén copiado nos folios 37v.- 38r.; doc. 93.

2 Repetido -cipium.