GMH/ÍNDICE A-Z

513
1074/ 11 / 17
Preito entre o mosteiro de Celanova encabezado polo seu abade Pelaio e a condesa Goncina, por uns homes de Bande que a dita condesa entregara ó mosteiro da Porqueira. Celanova defende que eses homes pertencen á autoridade do mosteiro dende máis dun século atrás, argumento que é o certo segundo a resolución xudicial.
TC, fols. 176v. - 177r.

Ed. por SERRANO Y SANZ, M., Documentos II, op. cit., doc. XXX, 523-524.

AGNITIO DE UANATE INTER PETRUS ABBAS ET COMITIS/S/A DOMNA GUNCINA.

Orta fuit intemtio inter ille abba domno Pelagio et suos fratres contra illa comitissa qualiter illo testamento de Vanate quos fecit domnus Ranimirus rex, quomodo tollunt inde rex domnus Vermudus de illo testamento X homines et dit illos ad monasterio de Porcaria in villa de Ruivales iusta fluvio Vanate vovabulo sancti Iacobi apostoli. Asserente ille abba et suos fratres quia de hodie quod est Cm viginti duos annos numquam auditum fuit istum tale verbum. Et devenerit inde ad concilium ut fuerunt multi filii benenatorum in monasterium Villenove. Et hordinaverunt ipsos iudices in concilio, ut dedissent illa comitissa et ille abba suum testimonium sicut et dederunt. Et elegerunt illum testimonium ut fuissent plus nobiliores ipsos testificassent. Et dedit ille abba domno Pelagio suum testimonium obtimum et placuit concilium, et placuit concilium de parte de ille abba adfirmassent suos homines et suum testimonium sic et fecerunt. Id sunt nominatos: illos prepositos ambos domnus Argimirus et domnus Pelagius, Gemondus // qui erat maiordomus in casa et alius frater Gunterigus et Alvaroni, et iurarunt qui illo testamentum et illos homines quomodo dedit rex domnus Ranimirus qui sic stetit semper in toto tempore post parte monasterii Cellenove. Id sunt homines prenominati quod adfirmarunt, Citi Liquiaz et suo filio Fromarigo, Menendo, Salamiro et suo filio Petro, alio Salamiro cum suas iermanas tres, Aliliulfo Naustiz et suas iermanas tres, Gemondo cum suo filios quatuor, Heri cum suo filio Songemiro, frater Balseiro cum suo filio Eita, Sesnando Ferrioliz, alio Ferriolo cum suo iermano Tegiolo, Ramiro Viliulfiz, Ranulfo, Sesnando Onorigiz, Onorigo Balsariz cum sua iermana, Aloito Eriz, Salamiro Reveliz et sua iermana. Istos homines adfirmarunt se in concilio ut abio et bisavios semper fuerunt de monasterio de Cellenove. Si quis sane, quod fieri non credo, aliquis homo propinquis seu extraneis, vel qualibet potestas ad inrumpendum venerit vel venerimus, pariet illos homines in duplo et post parte regis mille solidos, et insuper descendat super eum ruina celestis sicut descendit super Datan et Habiron qui vivos terra obsorbuit, et habeat partem cum Iuda proditore in pena suplicia, et seat separatus a sancta communione christianorum.

Facta agnitione XV kalendas Decembris. Era M C XII.

Ego Goncina in hanc cartula agnicionis manu mea roborem inieci (signum).

Pro confirmans: ille abba domnus Pelagius cfr. Didacus abba cfr. Frater Iohannes cfr. Pelagius cfr.

Qui presentes fuerunt: Eroni confesus. Vimari confesus. Item Pelagius confesus. Alairigus confesus. Adefonso ts. Onorigo ts. Gundesindo ts.

Adrianus scripsit.