GMH/ÍNDICE A-Z

232
923/ 04 / 20

Trasavara, chamada Lupa, vende a Kinquila e a súa muller parte dunha viña que comparte co seu fillo en Abruciños.

TC, fol. 84r.

Rexesto por PELAEZ, M. - BANCHS DE NAVA, J., "Catálogo selectivo de documentación histórico-jurídica de la Galicia del primer tercio del siglo X", Compostellanum, XXVII(1982), doc. 37, 83.1

Christus. In Dei nomine. Ego Trasavara, cognomento Lupa, vobis Kinquila et uxori tue Guntine. Placuit nobis atque convenit bone pacis voluntas et convenientia cordis animus me ut venderem vobis iamdictis Kinquila et uxori tue Guntine sicut et vendimus vineam nostram propriam quam abemus in territorio Bubalense in villa quam vocitant Ablocinus, ipsa vinea quam abeo cum filio meo Vestremiro, de ipsa vinea medietate integra et terra calva que ibidem iacet tertia portione de ipso casare quem abeo cum Vestremiro, ipsa terra que iacet de vallo usque in Longara, ipsa vinea cum suos pumares, et ipsa terra cum suos pumares ab integrum, et omnis sua prestantia que ibidem ad prestandum est. Et accepimus de vos pretium quod nobis bene complacuit, vos dedistis et nos de vos accepimus et de ipso pretio apud vos nichil indebitum remansit. Ita ut de odie die vel tempore ipsa vinea et ipsa terra et suos pumares de iuri nostro abrasa in vestro iure et dominio sit tradita atque confirmata, abeatis, teneatis, possideatis vos et omnis posteritas vestra in perpetuum vindicetis. Si quis tamen, quod fieri non credimus, an nos an aliquis homo qui vocem nostram ad irrumpendo venerit vel venero, tunc inferant vel inferam partem nostram partique vestre ipsam vineam et ipsam terram et ipsos pumares duplatos vel quantum a vobis fuerit meliorata, et vobis perpetim abituri.

Facta kartula venditionis die X kalendas Maii. Era D CCCC LXI.

Trasavara cognomento Lupa in hanc kartulam venditionis manibus nostris (signum) fecimus.

Arvaldus presbiter ts. Rauparium Gundisalviz ts. Tanon ts. Cesarium Meduma ts.

1 A data que lle adxudican os citados autores a este documento é a de 920/04/22.