Fromarigo e Sisverto, xunto coas súas mulleres, fan unha carta
imparzationis ó bispo Rosendo pola que lle entregan os vilares que teñen
no monte Leboreiro.
DE VILLARES IN LEPORARIO.
In Dei nomine. Ego Fromarigus et Sivertus et uxores nostras, Odorica et Vilitro. Placuit nobis atque convenit, nullius quogentis imperio neque suadentis articulo, sed propria nobis accessit volumtas ut vobis domno Rudesindo episcopo, faceremus vobis kartula inparzationis de villares que habemus de quondam parentorum nostrorum in monte que vocitant Leporario, locum predictum in curros, qui vocitant Messegarios. Et sunt ipsi villares per suos terminos qui divident per curro de Grisulfo et inde per strata usque ubi dicent Antas, et inde per curro de Gundilo usque in arbore furata per suos terminos antiquos, omnia vobis inparcamus atque concedimus, ut de hodie die vel tempore ipsos // villares secundum quod desuper resonat de nostro iure abrasos et in vestro iure et dominio sint traditos atque confirmatos, habeatis, adeatis et usque in perpetuum vindicetis, et quicquid inde facere volueritis liberam in Dei nomine habeatis potestatem. Si quis sane, quod fieri non credimus, aliquis ex nobis venerit vel venerimus vel venire conaverimus ad inrumpendum kartula donationis inferat vel inferamus pars nostra partique vestre ipsos villares duplatos vel quantum ad vos fuerint melioratos, et vobis perpetim habiturum.
Facta kartula donationis XIIIIº kalendas Februarias. Era DCCCCLXXVIIIIª.
Fromarigus in hanc cartula inparzationis quem fieri volui et relegendo cognovi a me facta manu mea (signum). Sisiverto in hanc kartula inparzationis quem fieri volui et relegendo cognovi a me facta manu mea roboravi (signum). Odorica et Vilitto in hanc kartula inparzationis quem fieri voluimus et relegendo cognovimus, ad nos facta manus nostras roboramus (signum).
(1ª columna:) Veremudus presbiter ts.- Kiragus ts.- Teodila ts.- Bera ts.- Baltario ts.- Brandiulfus confesus ts.
(2ª columna:) Trasoi cfr.- Guantaldus cfr.- Vitildus cfr.- Ariulfus cfr.- Erus diaconus cfr.- Scemenus cfr.
(3ª columna:) Franquila abba cfr.- Cartemirus confesus cfr.- Sisulfus confesus cfr.- Baiesindus confesus cfr.- Liuvila confesus cfr.- Guntinus conversus cfr.