GMH/ÍNDICE A-Z

36
889/ 10 / 24

O presbítero Beato restaura a igrexa do Salvador, no territorio da Arnoia, e faille unha larga relación de doazóns tanto de propiedades como de libros e obxectos necesarios para a liturxia. O propio Beato entregase a esta igrexa por él restaurada.

TC, fols. fols. 17v. - 18r.

Ed. por SAEZ, E., "Documentos gallegos inéditos del período asturiano", Anuario de Historia del Derecho Español, XVIII (1947), doc. 13, pp. 424-426.

Christus. Dominorum meorum sancti Salvatoris, sancte Marie et sancti Petri et Pauli, cuius baselica scita esse dignscitur in territorio Arnogie inter saltus Balesari et Saltubati, iuxta fluvio Eyres. Ego Beatus presbiter sic indignus et peccator fui, mea trado ad ipsa eclesia sanctam, et facio testamentum ad ipsam eclesiam sanctam quia poterat quidem nudius verbis definito fieri. Sed propter malorum omnium cunctorum exisset per scripturis alligetur, et ideo in Domino eternam salutem amen. Placuit mihi ut ipsum domum Domini restaurare et positi [sunt] sui reliquiari per manus pontificis domni Sebastiani episcopi, et domni Pantalei abbati per ordinationem Dei et nostram sucessionem. Et ideo testamus ibidem ipsius reliquiarus, et omne servitio eclesie, velos, calices, cruces, coronas (...) tesauro cum libros, id est: hordinum, commicum, sermonum manual precum antifonarium et orationum (...) canticorum et hymnorum, orationum cata Matheum decapsalmorum, et ibidem est cum ordinem de letanias apostolicas, omeliarum, epistolarum, Diferentiarum, Prenos\ti\corum, genere officiorum cannonicorum, vitas patrum, libro // iudicum. Testamus ibidem dextros eclesie sancte et omnia que infra dextros operata sunt, vineas et pomares et suis saltis, fontem qui eum regat, cersares, figares et nocarias, domos et cellarios cum suos cupos et cupas, torcular, et omnia vasa vini et omne intrinsecus domorum, lectos et omne perfia, scala argentea pagella sive et vestitus de lectos quenabes et plumazos, res mobiles vel inmobiles, molinum in flumine Eyres, testamus ibidem eclesie sancte et sancti Cosme et Damiani que fundavi in villa que vocitant Zegio, quos prehendit ex antiquis. Testamus in ipsa eclesia sancta et ista sancti Salvatoris cum suo signu et suo libros, comicu, manual et precum, testo omnia ipsa eclesie sancte in vita. Et post obitum meum ut qui in vita sancta perseveraverint abbates sive sacerdotes sive clerici sive confessores, abeant, teneant et in perpetuum vindicent. Et si illas Deus inspiraverit post obitum meum semper me indignum Beati presbiteri in memoria abeant et meos dies sanctos et meos anniversarios obsequium faciant ut ante Deum mercedem accipiant, unde abeam refrigerium in anima mea, et illi ex inde ante Deum condemnati non seiant. Per ingenitum patrem et genitum filium hoc testamentum et firmamus. Quod si quod absit aliquis laicus de omnia que supra notamus est aliquid iudicare voluerit aut aliquis presumpserit nisi per manus de ipsos servitiales eclesie, in primis sit Domino reus et a sancta communione et ceterorum cristianorum sit extraneus, et insuper cum Iuda Domini traditore abeat participium in perpetuum ad damnationem, et non fiet illis nec in finem communione percipienda.

Factum testamentum eclesie sancte VIIIIº kalendas Novembres. Era DCCCC XXVII. Sub potestatem domnissimi Adefonsi principis, diozense Gundisalvu diaconi

Beatus presbiter in hoc testamentum eclesie sancte que fieri volui et relegendum confirmavi manu mea (signum).

(1ª columna:) Hermegildus ne inmutetur.- Amelius presbiter hic ts.- Froyla presbiter quicoit scripsit (signum).- Froyla diaconus ts.- Frankila diaconus ts (signum).-

(2ª columna:) Astramondus ts.- Aspadiu ts.- Trasmondu ts.- Gemondo ts.- Seniemiru ts.- Modildi ts.-

(3ª columna:) Gontigius abbas (signum).- Fredenandus presbiter hic ts (signum).- Sub Christi nomine Dei gratiam Assuri episcopus cfr. (signum).