1192/04/25.
B.- Tombo, ff. 163v-164r.
Transcr.- FERNÁNDEZ DE VIANA Y VIEITES, J. I.- “Documentos sobre peregrinos
gallegos...”, en Estudios Mindonienses, 7 (1991). Apéndice documental A, doc. n.º 10, pp. 416-417.
Carta de Arias Muniz de hereditate de Lausame.
In Dei nomine. Ego Arias Muniz, presbiter et frater monasterii Sancti Justi, pro Dei amore et sancte Marie et sanctorum martirum Justi et Pastoris, et cetera, facio kartam donationis vobis domno abbati Petrus monasterii Sancti Justi et omnibus ibi semper Deo seruientibus de tota mea hereditate et plantato quam habeo in villa Lausame de matre mea Marina Gunteriquiz sub aula Sancti Johannis de Lausame. Do ipsi prefato monasterio atque concedo VIa integra de tota hereditate et plantatu que in ipsa villilla Lausame habuit predicta mater mea, et diuiditur sic ipsa villa: de villa ipsa faciunt VIex et de una VIa que fuit de Guntirigo Erriguit fuit IIIa, et de una tercia que fuit de matre mea Marina Guntirigiz do uobis meam VIam; et habetis iam aliam VIam de germano meo Munio Muniz. Similiter do uobis totum meum plantatum quod ego sine meis germanis plantaui, scilicet totum illud quod plantaui in villa Varzea // cum meo compatre Martino Afonso, de quo habeo medietatem; et similiter illud plantatum quod plantaui in Figaria cum meo congermano Martino Pelaiz, presbiter, de quo post ea comparaui suam medietatem integram quando prorexit in Iherusalem, et cetera. Hec omnia dono uobis et ad Sanctum Justum pro anima mea et parentum meorum, et cetera. Sed si aliquis de mea parte uel de extranea contra hoc uenerit in primis sit maledictus et non uideat que bona sunt in regno Dei et insuper pariat ipsam hereditatem duplatam et solidos C, et cetera.
Facta carta era Ia CCa XXXa et quotum VIIo kalendas maii.
Ego Arias Muniz, et cetera.
Q. p. f.: Petrus, ts. Johannes, ts. Pelagius, ts. Ego Arias, conf. Pelagius Didaci, conf. Johannes Ruderiquiz, conf. Johannes Afonso, conf.
Munio Iohannis, presbiter, qui notuit et conf.