GMH/ÍNDICE A-Z

81
1309, xullo, 14
Aplícanse á fábrica as ofrendas do altar maior e o décimo dos fregueses das parroquias que estivesen libres.
MADRID, AHN, Cód. 1042 B, fol. 48v.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Cum in [...] teneamur obnoxii a quibus bona [digresuram] recepisse. Idcirco nos frater Iohannes, miseracione divina lucensis episcopus, ac Arias Petri Pardus, compostellanis ac lucensis ecclesiarum decanus, et capitulum eiusdem lucensis ecclesie universum attendentes d pauperitatem seu indigenciam manifestam operis seu fabrice ecclesie lucensis beate virginis Marie ad honorem et servicium onnipotentis Dei et beatissime virginis Marie matris eius cuis reliqui in predicta ecclesia venerantur, ac pro remedio animarum nostrarum et successorum nostrorum, volentes etiam indigentie predicte fabrice seu operis eo modo quo possumus de nostris proventibus sobrevenire predicto operi seu fabrice offerimus, erogamus ac perpetuo assignamus quidquid de oblationibus maioris altaris predicte ecclesie ad nos episcopum et capitulum supradictos pertinet seu consuevit pro tempore pertinere in usque et utilitatem fabrice supradicte totaliter convertendum, excepto vino quod singulis festivitatibus beate virginis consuevit persolvi per oblaciones dicti altaris personis canonicis et porcionariis lucensis ecclesie supradicte, quod vinum perpetuo solvi volumus et mandamus per oblationes et redditus dicti altaris sicut antea solvebantur. Item intendentes eidem operi ac eius indigentie maiori auxilio subvenire, statuimus nos episcopus, decanus et capitulum supradicti, ac etiam nos episcopus cum consensu decani et capituli predictorum in virtute sancte obediencie percipimus et mandamus decano, archidiaconis, scolasticis, administratoribus ac aliis habentibus ius instituendi clericos in ecclesiis lucensis diocesis qui nunc sunt et qui pro tempore fuerint quod cum aliquam ecclesiam parrochiale hunitatem numerum duodecim parrochianorum quorum quilibet hanc iugum boum vacare contigerit in iurisdicione in qua aliqua personis predictis ius instituendi clericum hanc quod ante collacionem seu institucionem de dicta ecclesia seu parte ipsius clerico seu clericis faciendam ille qui iurisdicioni instituendi praest vel praefuerit in futurum decimam unius parrochiam qua decima ad minus attingat unam terciam in grano vel vino seu etiam in utroque retineat et assignet perpetuo in utilitatem predicti operis covertendam et hoc faciat sive ecclesiam totam simile vacare contigerit sive per partes ita quod ille qui praest vel praefuerit [...] predicte proporcionaliter retineat decimam supradictam secundum numerum precium ecclesie vacantis quousque perveniat ad decimam supradictam et ex quo semel predicta decima integraliter retenta fuerit prohibemus in aliis vacacionibus aliam decimam retineri et huiusmodi salubre statutum nos episcopus supradictus pro nobis et successoribus nostris ad ecclesias seu monasteria secularia in quibus ius instituendi habemus extendi volumus et mandamus et si quis huiusmodi pie constitucionis trasgressor extiterit penam in obediencie se noverit incurssurum et ad duplum illius decime teneatur quam per eius maliciam seu negligentiam emiserit retinere.

Actum Luci in loco ubi consuevit capitulum celebrari predictis domino episcopo, decano et capituli per pulssationem campane more solito congregatis, Iie idus iulii, era Mª CCCª Xª LVIIª.

Ego vero Franciscus Lupi, publicus notarius lucensis, promissis omnibus rogatus interfui et de mandato domini episcopi, decani et capituli predictorum presens instrumentum scripsi et signum meum assuetum apposui in testimonium promissorum. (+)