Recesindo faiunha carta incommuniationis da metade da súa herdade na villa de Sautobadi ó mosteiro de Celanova.
TC, fols. 189v. - 190r.
DE SAUTOBADI.
In Dei nomine. Ego Recesindo ad vobis Vimara Kagitiz in Domino Deo eternam salutem amen. Annuit enim nobis propria et spontanea nostra volumtate ut faceremus cartula firmitatis vel incommuniationis sicut et facimus de medietatem de omnia mea hereditate quanta in meo iure abeo in vita mea medietate, et post obitum meum integra vobis concedo in villa que vocitant Sautobadi. Do vobis in casas cum sua perfia, cupos et cupas, lectos et chatedras, bisternas et mensas, terras, vinias, pumares, ceresares, figares, ameixinares, saltos, devesas, montes, fontes, pascuis, paludibus, aquas cursiles vel incursiles vel sesigas molinarum quantum in ipsa villa ad prestitum hominis est, et habeo ipsa hereditatem de patre meo Baldemiro et matre mea Onesinda, et habet ipsa villa iacentia iusta rivulo Arnogia, et de alia parte rio de Eires, et dividet cum villa de Salto et vadit ad pena Redonda, et inde in aqua de Arnogia et fer in porto de Anfeozi et tornas per Masdanos ata plega ad Sancto Martino. Do vobis ipsa hereditate firmiter ad perhabendum pro benefacturia que mihi faciatis in vita mea in vita et vestidura et moderatione, et post obitum meum vestiatis et missetis et prendo logum de vos una saia et uno lenzo et inter pane et vino modios V que mihi bene complacuit. Dabo ipsa hereditate sic de parentes quomodo de comparato etiam et de fundato in vita mea medietate, et post obitum meum integra exceptis rationem de meos filios que iam partita habent. Ita ut ab odierno die et deinceps maneat ipsa hereditate de iure nostro abrasa et in vestro sit tradita atque confirmata. Si quis tamen, quod fieri non credimus, aliquis homo qui contra hanc cartula firmitatis vel incommuniationis ad inrumpendo venerit vel venerimus tam propinquis quam extraneis et in concilio post parte vestra non // pariemus tunc pariem, ego Recesindo ad vobis Vimara Kagitiz ipsa hereditate duplata, et alios homines sit inde contacta fecerit que pariet in X boves et vobis perpetim abituri.
Facta kartula firmitatis vel incommuniationis IIIº die ante Sancta Maria Virginis mater Liminis, XVIII Kalendas Ianuarias, in Era MªL XVII.
Recesindo in hanc cartula firmitatis vel incommuniationis manus meas roborem inieci (signum).
Sando Sendamiriz cfr. Magister Nepuzo cfr. Mirone Gaudilaz cfr. Venario ts. Visterla ts. Rodemiro ts. Pelagio Arias ts. Gomeli ts.
Gulderes presbiter notuit (signum).