Testamento do cóengo don Gonzalo García.
In
Dei nomine amen. Era Mª CCC LXXXª feria tercia XXIª prima die
mensis madii. Quem secundum doctrinam sacre scripture vigillare
debemus quia nescimus horam qua dominus noster venturus sit.
Idcirco
ego Gundisalvus Garsie de Incrovis, iudex de Luou et lucensis ac
civitatensis eclesiarum canonicus, sanus mente et corpore debilis
prout in presenti dominus permitit ordino et dispono de rebus et
benis meis qualiter post obitum meum remaneant ordinare. In primis
igitur mando et confero do et concedo animam meam creatori suo Deo et
meo domino Ihesu Christo et suplico humiliter beatisime et gloriose
senper Virgini Marie matri eius ac beato apostolo Iacobo et omnibus
sanctis ut dignentur sua benevola pietate pro ea de precari et preces
porrigere eidem omnipotenti domino Ihesu Christo, mando corpus meum
sepelliri in monasterio Sancti Pelaii de Ante Altaris in ilo
monumento seu sepulcro quod ibi parari et fieri feci in eclesia prope
cappellam beati Thome apostoli, quod monumentum ibi collocavi et
fieri feci de mandato et voluntate abbatis et conventus monasterii
memorati etcª... et inter alia que continebantur in notula seu
protocolo testamenti dicti iudicis per me notarium infrascriptum
conffecti continenbantur ibi iste clausule: «item lego operi fabrice
ecclesie Sancte Marie cathedralis lucensis centum morabitinos. Item
lego domos meis, capitulo lucensis, illam domun meam quam emi de
Orraca Alfonsi qui stat prope domos meos ad superiorem portam, pro
aniversario pro anima mea annuatim faciendo in die videlicet beati
Pelaii martiris que occurrit tercia die post festum Nativitatis beati
Iohanis Baptiste, sub ista condiciones qui annuatim predicta die
celebrent missam de requie et in vigilia huius diei matutinas de
requie solepniter ut est moris celebrandi aniversaria quando in dicta
ecclesia solempniter celebrantur, et in die predicta dicti
aniversarii redditus dicte domus distribuetur pro vino prout
consueverit distribui redditus qui dantur ad certum adniversarium in
terca die in dicta ecclesia celebrandum, et dicta domus non detur
alicui a tenendum in prestimonium nec ad vitam alicuius pro minori
precio quam abea singulis annis singulariter arrendata haberi possit
sed quolibet anno arrendetur plus oferenti si tamen aliquis de
canonicis aniversariorum eam arrendare voluerit ad vitam et pro ea
equum bonum pretium dederit quod ab ea her[...] posset [...] annuatim
singulariter diversis personis arrendata hoc fieri possit si de omni
canonicorum aniversariorum processerit voluntatem et similiter
annuatim de consesi eorum et non aliter arrendetur et si aliter
factum fuerit non valeat et teneantur capitulo et dictis canonicis
aniversariorum et eorum cuilibet et ecclesia Ihesu Christo qui non
istam meam voluntatem venerit sint ille tenetur qui contra voluntatem
domini ren alienam acapit contractandam et nichilomnibus super
predicto [...] suis [...] eneantur dictam domum manu tenere in eo
statu in quo eam invenerint tempore obitus mei vel etiam meliori
etc... Et facio executores sive completores dicti mei testamenti
Nicolau Dominici, canonicu compostellanum, amicum meum, et
Gundisalvum Iohanis de Rama, campssorem. Et si unus eorum hoc facere
non possit vel nolit qui aliter faciat etc... Item solutis meis
debitis et legatis integraliter prout superius omnia sunt expressa
instituo heredem meum generalem in aliis bonis meis dictum Fernandum
Roderici conthado et prohibeo ei et mando sub pena benedictionis mei
qui non recipiat falcidiam nec partem aliqua de legatis sed permitat
libere ad inpleri omnia et singula que in isto meo testamento
superius sunt expressa et hoc volo et mando qui sit meum testamentum
et revoco omnia alia testamenta et quodicillos quos feci usque in
istam presentem diem et hoc valeat in perpetuum pro meo testamento et
pro mea ultima voluntate, et si non valuerit ut testamentum valeat ut
codicillus et si no valuerit ut codicillus valeat ut ultima mea
voluntate omni modo iure et tam quibus melius et validus valiere
possit quisquis autem quam dictum meum testamentum vel ultima
voluntatem venerit pectet mill morbetinos in quibus illud cauto
medietatem voti mee et medietatem ecclesie compostellane etc...
Factum,
firmatum et concessum fuit dictum testamentum dicti domni Gundisalvum
Garsie, iudicis de Luou in ecclesia compostellana, per eumdem dominum
iudicem in presencia mei Pelagii Facundi, publici notarii concilii
compostellani iurati pro ecclesia compostellana, et testium
infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum,
Compostelle in ospicio dicti iudicis, era mense et die predictis quod
testamentum dictus iudex claudi et sigillari fecit quinque sigillis
in dorsso quorum unum erat dicti iudicis et aliud erat mei notarii,
reliqua vero tria sigilla, unum erat videlicet domni Iacobi Petri,
cardinalis compostellani, et aliud Iohannis Alfonsi, et reliqum
Iohannis Sancii, canonicorum compostellanorum, qui iudex manu sua
propria nomen suum suscripsit in dicto testamento sub hiis verbis hoc
est testamentum mei Gundisalvi Garsie, iudicis de Luou, in quo
sigillum meum apponi facio et manu propria subscribo. Qui iudex
predictus rogavit domnum Iacobum Petri, cardinalem, et Iohannem
Alfonsi et Iohannem Sancii, canonicos supradictos, nec non et Iohanem
Petri, clericum de Busto, et Iohanem de Ispania, clericum de
Marroços, qui presentes erant qui essent testes et qui in dicto
testamento nominia sua manu propria scribentur qui cardinal donus
Iacobus Petri, Iohanes Alfonsi, Iohanes Sancii, canonici, Iohanes
Petri et Iohanes de Ispania clerici ad partes et rogatum dicti
iudicis nominia sua subscripserunt manibus propriis in hunc modo: ego
Iacobus Petri, cardinalis compostellanus in isto testamento dicti
iudicis sigillum meum appossui et manu propria subscribo; ego Iohanes
Alfonsi, canonicus compostellanus, in isto testamento dicti iudicis
sigillum meum apponi facio et manu propria subscribo; ego Iohanes
Sancii, canonicus compostellanus, in isto testamento dicti iudicis
sigillum meum apponi facio et manu propria suscribo. Ego Iohanes
Petri, clericus de Busto, subscribo. Ego Iohanes de Yspania, clericus
Sancte
Marie de Marroços, subscribo, quie domnus Gundisalvus Garsie, iudex
predictus, dixit in presencia mei notarii et testium supra et
infraescriptorum qui instituebat heredem suum et exsecutores dicti
sui testamenti illos qui in dicto testamento continebantur et
revocabay omnia alia testamenta et codicillos quos fecerat usque in
istam ei presentem diem. Presentibus testibus: venerabilibus viris
donno Iacobo Petri cardinali, Iohanne Alffonsi et Iohanne Sancii,
canonicis in ecclesia compostellana, Iohanne Petri, clerico de Busto,
et Iohanne de Yspania, clerico eclesie de Marroços, supradictis, nec
non et Fernando Iohannis, clerico ecclesie Sancte Crucis de Montaos,
Gundisalvo Garsie et Petro Martini, nepotibus dicti iudicis, ac
Alvaro Dominici, scriptore mei notarii, ad promissa vocatum
specialiter et rogatum.
Ego
Pelagius Facundi, notarius concilii compostellani iuratus pro eclesia
compostellana, predictas clausulas hic estrahi feci de notula seu
protocollo testamenti dicti iudicis per me notarium conffecti et in
hanc publicam formam redegi de mandato et auctoritate Nicolai
Dominici, canonici compostellani, reverendi patris et domini donmi
Martini Dei gratia, archiepiscopi compostellani, vicarii generalis,
et nomen et signum meum appossui in testimonium veritatis et de
mandato meo Alfonsus Martini scripsit.
Ego
Alffonsus Martini de mandato dicti notarii scripssi.
Eu
Fernan Garçia, notario publico de Lugo dado per auctoridade do bispo
desse lugar, vi hun publico instromento feyto eno tenor sobredito
scripto en pulgameo et signado con signal do dito notario, Pay
Fagundez, segundo por el pareçia et trasladeyo de vervo a vervo en
este livro do cabidoo de Lugo, viinte et seys dias de iulio, era de
mill et treçentos et oyteenta annos.
Testemoyas
que viron o dito estromento: don Fernan de Deus, chantres; don Diego
Ferrnandes, arçidiago de Neyra; don Alvar Dias, arçidiago de
Sarrea; don Pedro Iacome, iuys de Lugo; Affonso Eanes et Iohan Dias,
coengos de Lugo.