GMH/ÍNDICE A-Z

229
947/ 01 / 08
Offino e a súa muller, que recibiran de dona Ilduara trescentos corenta sestarios de sidra da villa de Abeleda, dánlle a cambio de corenta destes sestarios unha terra con maceiras e cerdeiras na misma villa de Avellaneda.
TC, fol. 83r.
Non est enim dubium sed multis manet notissimum, et coram testibus puplicatum eo quod ego Offinus minuaveri vobis mea domina domna Ilduara siceram de vestro capitale CCCXLª sestarios quod deligatum abui in vestra villa Avellaneta. Dimistis mihi exinde pro vestra mercede CCC sestarios, et illos XLª abui vobis ad dare, modo accessit mihi voluntas una pariter cum uxore mea nomine Savilli ut daremus vobis mea domna sicut et dedimus pro ipsis XLª sestariis de ipsa sicera terram cum manzanarias et ceresarias, preciata ipsa terra cum ipsas manzanarias et ipsas cersares in XX modios que iacet in villa supranominata Avellaneta, territorio Caldellense, secus fluvio Syle, in locum predictum inter vestra quintana et vestra vinea et eclesie Sancte Marie. Et abuimus ipsam hereditatem comparata de Ordonio per ubi ad vestros personarios demarcavimus vel coram testibus asignavimus. Ita ut de odie die vel tempore de iuri nostro abrasa, et in vestro iuri et dominio sit translata vel confirmata, abeatis vos et omnes posteritas vestra. Si quis tamen, quod fieri non credimus, aliquis homo de parte nostra vel de extranea contra hanc kartulam ad irrumpendum venerit vel venerimus contra partem vestram que nos per iuditium defendere non valuerimus, tunc abeatis potestatem de nos apprehendere ipsam hereditatem duplatam vel quantum a vobis fuerit meliorata et vobis perpetim abitura.

Facta kartula VI ydus Ianuarii. Era D CCCC LXXX V.

Offino a mea persona et de mea uxore Savildi, in hanc kartulam quam fecimus pro ipsa sicera quod superius resonat manus mea (signum).

Velasco Argemundiz ts. Asterius abbas ts. Speratius abbas ts. Adrias confesus ts. Sarracinus Iben Sila ts. Ero Iohanniz ts. Alvitus Troytesendiz ts. Gundesidus ts. Pepi Pedone ts. Arias Egarediz ts. Munnio Velascoz ts. Teodericus ts. Adaulfus ts. Egicca presbiter ts.