Godina véndelle ó abade Aloito un pomar en Bobadela.
TC, fols. 128v. - 129r.
In Dei nomine. Ego Godina ad vobis abba domno Aloitus et fratribus vestris monasterii Cellenove in Domino Deo eternam salutem amen. Ideo placuit nobis spontanea nostra volumtas ut vobis iamdicti abba domno Aloito et fratribus vestris faceremus vobis cartula vendicionis sicut et facimus de hereditate nostra propria quem habemus // in villa Buvadella discurrente rivulo Sorice eclesie sancte Marine damus ibidem illo pumare qui iacet ad tua casa quomodo se levat de carraria quo va et feret in cauto de illa sua casa et de alia parte de pumare qui fuit de Dadeo et feret in illa terra de tia Goto. Damus ibidem illo pumare quem habemus cum Astreiro monacho medietate integra, sic de illo pumare quomodo et de illa terra et habeo illa hereditate de avorum meorum sive de parentorum, damus vobis adque concedimus pro que accepimus de vos precio in panem et vino modios VIII que nobis bene complacuit, ita ut ab hodierno die vel tempore sedeat ipso pumare de iuri meo abraso et in vestro iure vel dominio sit tradito adque confirmato. Si quis tamen quod fieri non credimus aliquis homo contra hanc cartula vendicionis ad inrumpendum venerit vel venerimus, quomodo pariemus vobis ipso pumare duplato aud quantum ad vos fuerit meliorata.
Facta cartula vendicionis IIIº idus Decembris. Era MLXXXII.
Ego Godina in hanc cartula vendicionis manus nostras (signum).
Et qui presentes fuerunt: Menindo. Gigulfo. Sarracino. Lazaro. Eirigo ts.