GMH/ÍNDICE A-Z

313
1016/ 02 / 23
Gundulfo, Arximiro e Amigo, véndenlle ó abade Aloito diversas propiedades en Bobadela.
TC, fols. 121v. - 122r.
In Dei nomine. Ego Gundulfo et uxor mea Animia una cum filiis meis Guimiro, Giliulfo et Guntina vobis domni Aloiti abbati salutem. Denique placuit nobis adque convenit bone pacis et voluntas sano animo integroque consilio nec suadentis articulo quod est fraudis ingenio sed spontanea nostra voluntate accessit ut faceremus vobis sicut et facimus cartula vendicionis de vinea nostra propria que abuimus de avorum et parentum nostrorum // in villa vocata Buvatella loco predicto qua dicunt Villare, et iacet de una parte iuxta vestra vinea quos fuit de tia Sesgundia et de alia parte per illa ceresaria carnale et feret de testa in larea de eclesia quomodo concludet in omni giro circuitu et duas lareas de terra, una qui iacet in Villare levat se de testa de clausa de eclesia et feret de alia testa in vinea que dicent de Villare et de amplo per succo de Vegito et de alia parte iuxta larea de eclesia et de Vegito; et illa alia larea iacet sub illa vestra vinea que iam vobis inprimis dedimus et vadit per amplo per illo marco et feret de testa per illa rama de illa mazanaria que stat in comedio inter vos et nos. Damus vobis illas in perpetuum ad perabendum et perpetim ad possidendum pro quo accepimus de vos in precio vino modios XXXI puzales II, milio modios IIIIor quartarios I sestarios I, que nobis et vobis et omni concilio bene complacuit. Item ego Argemiro una cum filiis meis Guimiro, Le\o\vegildo, Cunbriola, Nunillo, vobis supramemorato domno Aloito abbate vendimus vobis vinea nostra propria qui iacet in loco predicto quomodo se levat de pumare de tio Dadeo et feret de testa in illa mea casa qui est quoquina et de amplo per succo de vinea de Revelio Gundisalviz et de alia parte per illa carraria, damus vobis illa cum suas arbores ceresales et mazanares quomodo ibi stant. Homnia vobis vendimus ab integro ut abeatis et iuri vestro possideatis ad perabendum et accepimus de vos proinde in precio vino modios X, milio modios IIIIor, tritico quartarios II que nobis et vobis bene complacuit. Similiter et ego Amico et uxor mea Berina una cum filiis nostris Indangildo et Tauron et Trudilo vendimus vobis larea una de vinea et alia larea de terra, levat se illa terra de testa per illa casa qui est media vestra et media de Fredenando et de sua terra de ipso Fredenando et vadit de amplo per vestro succu unde iam abetis VIª que vobis vendium Lilli et de alia parte per alia vestra vinea que vobis dedit ipsa Lilli in pario pro illo omicidio et feret de testa in ipsa larea de ipsa vinea que vobis vendimus et ipsa vinea feret de testa in succo de vinea de Revelio Gundisalviz et de amplo iacet inter vestras vineas que vobis vendivit Tauron et ego Amico inprimis et de illas macanarias que stant in ipsa terra medietate et de illas cerasarias que stant in testa sic medietate et illo petazolino de illa vinea que iacet tras ipsa vestra casa que vobis vendidit Amorino. Et de alia parte iuxta illa terra calva que vobis dedit Lilli unde vos abeatis medietate homnia vobis vendimus adque concedimus inrevocabiliter ad perabendum et perpetim ad possidendum ab integro, pro quo accepimus de vos in precio vino modios VII puzales IIIor, centeno modios II quartarios II, que nobis et vobis et omni concilio bene complacuit, ita ut ab odierno die et deinceps maneat omnia de iuri vel dominio vestro sit tradita adque confirmata. Si quis tamen quod fieri non credimus ut aliquis homo contra hanc cartula vendicionis ad inrumpendum venerit vel venerimus tam nos quam filiis nostris tam de propinquis nostris neptis et consanguineis seu extraneis vel quacumque potestas superior vel inferior quisquis ille fuerit, tunc pectet vel pariet vobis ipsa hereditas duplata vel triplata et post parte iudicis aliud tantum, et hanc cartulam in perpetuum perpetuam obtineat firmitatis roborem.

Facta cartula vendicionis VIIº kalendas Marcias. Era Milesima LIII.

Nos supra nominatos in hanc cartulam qua fieri elegimus manus proprias roborem iniecimus.

(1ª columna:) Leceniot ts.- Emila de Orgra ts.- Rudesindus ts.

(2ª columna:) Gundulfo ts.- Giliulfo ts.- Gemondo ts.

(3ª columna:) Vimaredo ts.- Toderedo ts.- Ermosindo ts.

(4ª columna:) Sendino ts.- Zeiti ts.- Astredo ts.