Domino meo creatori summo redemptorique omnium, cuius nomen trinitas alma glomerat in unitate divina, cui cedunt cuncta visibilia et invisibilia. Qui es mitis benignusque pauperis tuis, quos redimere non dedignasti pretio sanguinis tui, in cuius honore constitutum esse cernitur monasterio Cellanova territorio Bubalo litus rivusculi Sorice non procul a monte Leporario terminos Gallecie. Ego Ylduara exigua famulaque tua adclinis et omnium ancillarum tuarum supplex mente et merito inutilis. Et enim Domine quanta est fragilitas mea, aut que valet pusillitas vilitatis mee aput potentiam maiestatis tue, cui omnia celestia et terrena famulantur, qui non gloriaris in nullum munus pretiosor, cum tua est terra et omnis plenitudo eius, vel omnes qui possident eam. Opus sunt manuum tuarum, nec aliud delectas nisi omnia iusta sicut et tu iustus esse crederis, nec aliud cupis nisi corum contritum et humiliatum in quo tu habitare pollicitus es iuxta mansuetudinem tuam. Tu es enim Domine cuius tempora et anni nullatenus noscunt termino cui principatus et pacis non erit finis, et ad cuius nutum innumerabiles angelorum exercitus cum tremore deserviunt, ante cuius tremunt iussum troni potestates, cuius nomen gloriosum manet ingentibus, cuius etiam virtus murmur undarum ex abisso pontis cum omnia que meo sunt collaudant, quem omnis creatura a te formata vel illuminata non alium considerant Dominum preter te cum tu es Deus et inte est Deus, et propter te alius non creditur Dominus, qui etiam nec inter filios Dei similis tui reperitur, dignare ergo de sede glorie tue aurem pietatis adcomodare, et placito vultu votum meum aspicere quo grato animo et iugem voluntatem tibi offerre studeo de ipsis multis modis donis quod tu dignatus nobis indignis largire inspirasti. Ut tandem a te reconciliare merear quatenus tu iubeas Domini et viri mei domni Guttiherri obliviscere iniquitatibus, et meis solvere peccaminum nodos, et de amborum colla mole facinorum deponere in examinis tempore dum ambitus seculi iudicaturus apparueris in potestate terribilis reddere omnibus secundum operibus propriis debentur, his excogitans famula tua Domine, hoc offerre digressi, ut propter id magna occurrat mercis a Domino iam nominato viro meo domno Guttiher et mihi, ut sit in subsidium pauperum tuorum qui sequipedas evangelii tui esse noscuntur, qui abnegantes semet ipsos relinquerit mundu et pompis eius deputantes eum velut stercore nichil preponentes amori tuo, non patrem aut matrem ceteraque transitoria mundi. Offero glorie tue et ditioni monasterii, in Bubalo villa Petragio ab integro per suos terminos; alia villa de Zataconi medietatem de ea integra secundum nos illam obtinuimus, et gregem ibidem de vaccas; in Catavello villas unam Sanctum Iohannem, alia quam nuncupant Paratella, terzaria Saltello, quarta villa de Porto, quinta que dicunt Paretes Siccas, sexta Villarino et septima Ventosello. De omnibus his villis ab integro damus omne nostram portionem quam nobis concesserunt filius de Pepi per textum scripture. In Caldelas in villas de Baselisco tercia parte inde testamus de quanto nos ibidem obtinuimus secundum in vestras scripturas resonat, et sic tertiam partem de boves qui ibidem sunt. In Castella medietatem de villa Palatio ab integro secundum nos illa obtinuimus per omnes suos terminos in omnique giro cum domos et eorum intrinsecis qui est secus rivulum Avie. In Fivula villares que dicunt Murugito, Bustomaiore et Abboduni quos nobis dedit Sendulfus per scribturam omnem suam rationem, sic nos eam concedimus, et duas greges de vaccas que ibidem sunt et omnem creationem, oves ibidem in Fivula CCC. In Morratio medietatem de villa Bueo cum domos et intrinsecis eius, sive et medietatem de res minuta. In suburbio Colimbrie, in Aratize de villa que dicunt Lamare medietatem integram, secundum nos illam obtinuimus sic eam concedimus, fiunt boves per ipsas villas iuga XV, vaccas inter bustos de Fivula et Zataconi maiores que desuper resonant numero C, et omne eorum creationem, oves per easdem villas C facent se sub uno CCCC cum illas de Fivula que desuper resonant. In Salienense in insula que dicent Loyxo XV salinas que sunt in una corte ab integro. Piscarias de Ograva illas que fuerunt de regalengo quas nobis concessit rex domnus Hordonius per scribturam ab integro medietatem inde concedimus, et alias // piscarias de Carinota quas ipsas ipse rex memorie bone domnus Hordonius nobis concessit, seu quod habuimus de avorum nostrorum medietatem inde testamus, et piscarias de Taemanes concedimus ab integro sicut de dono regis illas tenuimus. Paratas cum apibus suis, una que est in Catavello, alia una de illis de Interimio, et terzaria in villa Guttiharri que est in ripa Minei. Adicimus etiam stragmina lectulorum, ganabbes pallias IIII, allihaffes vulturinas II, ambas pallias antemanum, tapetes III, almuzalla morgom I, plumazos pallios III, et quarto tramisirco, culcitra addam I, linolas VIII, galnabbes laneas XVIII, plumazos sic laneos XI, scaleas argenteas III, ex ipsis una exaurata de XX solidos que fuit de domno et viro meo ut memoria eius sit mea, vasa enea concum immaginatum cum sua ytria. Inter savanos et manteles parea X, ex eis litteratos parea VII, fazistergias tramisiricas II, casullas de sirico II, una mezki et alia alba pintella, alias mataraffes, alias lineas V, albas de sirico III exageges una amarella, alia suruz et tercia alba. Item albas de lino IIII et quinta tunica, amictos VI, orales brosetos de auro et argento fresatos III, frontales IIII duos inde mataraffes, uno vermiculo cum cruce de argento filo, et alio amarello et alios pallios II, pallas VIII, una alba de illo fazistergulo francisco, et alia de alvexi, terzaria exaurata kaskerxi, quarta tyrace vermelia, quinta grecisca, sexta alba similitudinem de illis dalmaticis, septima cardena similem de gricisca, et octava almagana cardena exaurata, velos pallios principales II. Libros psalterio I et Goticum I. Hec omnia que de super notata sunt concedimus illa ad ipsum monasterium superius nominatum Cellanova quod prius vocatum est Villare. Aliud quod dispensare hordinamus pro animabus nostris, id sunt cavallos XX, vaccas in Catavello una grege, alia in Portugal, terzaria in Moranea, quarta in Laurentiana, quinta in Baselisco, et alias duas greges in Zataconi pro nostras missas, exceptis terzaria grege que est ibidem in Zataconi, que in isto testamento de Cellanova superius hic resonat, fiunt vaccas maiores pro dispensare numero CC extra omnem eorum creationem, que cum eis pariter sic hordinamus dispensare. In Catavello oves C. In Baselisco alias C extra alias oves qui ibidem sunt. In Baselisco qui in testamento de sorores resonat iterum mandamus dare de illo servitio de mensa que nobiscum trahunt, troliones IIII, sulzegas II, salares II et octo culiares extra quod desuper resonat que ad Cellamnovam testamus. Istud ale omnia precipimus dispensare pro anima de domno et viro meo domno Guttiher, sive et nostra cum Dei adiutorio per manus de filio nostro domno Rudesindo episcopo, seu et abbate vel fratribus qui in Cellanova fuerint, distribuant omnia per monasteria territoribus ipsis vel ubique seu sacerdotibus et pauperibus. Inter omnia pro redemptione captivorum cum nimia sollicitudine, omnia discurrant ut a Domino pro id magnam accipiant coronam. Hec omnia supra taxata sicut cuncta in subsidium servorum Domini sub manu et imperio filii et pontificis mei domni Rudesindi episcopi fideliter distributa, sub ea quidem ratione servata ut omnis ipsa hereditas iuri meo sit per mansura tamdiu quam vitam vixero, aut quamdiu animi voluntas mihi extiterit, dimittam eam post partem monasterii manere perhenniter secundum et compromisi fideliter. Quod si qualibet generis homo comes vel infaustus iudex accensus igne cupiditatis venerit, ut vel quid inmodicum de hoc voto meo irrumpat qui propriam vel extraneare presummat, tunc sit licitum regi pontifici vel omnes qui zelum Dei possiderint in voce mea exurgere, et destructorem ipsum prehendere et diris penis cum discruciari ut temporalis discrimina aflictus pariat ad defensorem monasterii septies auri numero talentorum, et insuper incurvetur in servitio monasterii et supplicio mancipandus ubi nunquam sortem mereat invenire quiescendi. Nec de futuris tacuimus penii quod illi eveniat, maledicta sit pars eius in terra et novissa illius in vermium deputetur stercora, sit abominabilis a Deo et odibilis a cuncto cetu christiano, sit separatus a divino consortio et erebi caligine volvatur cum dolo, ira Domini sit percussus ut non sit qui plage eius misereatur, fiant dies eius tenebrarum socii, luctu / et miseria plenam. Multiplicetur dolor in morte eius, et orribilis pena in vertice illius et conditoris iram multatus, et altissimi sententia verberatur baratro in manus eum obsorbeatur profundus, adque cum Iuda Domini proditore uno contubernietur in loco, ubi lugeat se impie egisse et nequiter deliquisse. Istam vero testamenti seriem in perpetuum plenum possideat firmitatis roborem (signum).
Facta series testamenti die III Kalendas Martias. Era D CCCC LXXX VI.
Ilduara in hoc testamento quod in redemptione Domini et viri mei domni Guttiherri et me fieri elegi confirmo (signum).
(1ª columna:) Scemenus Didaci cfr. (signum).- Pelagius Gundisalviz cfr.- Froila Guttiherriz cfr.- Fredenanda cfr.- Adosinda cfr.- Sarracina cfr.
(2ª columna:) Sub Christi nomine Zissila episcopus cfr.- Sub Christi nomine Oveccus ovetense sedis cfr.- Sub Christi nomine Hermoyguis episcopus cfr.- Sub Christi nomine Hermegildus episcopus cfr.- Sub Christi nomine Rudesindus episcopus cfr.- Sub Christi nomine Oveccus Legionense episcopus cfr.- Sub Christi nomine Visandus episcopus cfr.- Sub Christi nomine Salomon episcopus cfr.- Sub Christi nomine Vimara episcopus cfr.- Sub Christi nomine Erus episcopus cfr.- Sub Christi nomine Didacus episcopus cfr.
(3ª columna:) Frankila abbas ts.- Baltarius abbas ts.- Sendericus abbas ts.- Busianus abbas ts.- Adaulfus abbas ts.- Savaricus abbas ts.- Vidramirus abbas ts.- Spassandus abbas ts.- Seniorinus abbas ts.- Didacus abbas ts.- Karmirus abbas ts.- Gimundus abbas ts.
(4ª columna:) Sub Christi nomine Brandericus episcopus (signum).- Sub Christi nomine Didacus episcopus (signum).- Sub Christi nomine Visandus episcopus (signum).- Harias Aloytiz ts.- Menendus Aloytiz ts.- Erus Gundesindiz ts.- Hordonius Godesteiz ts.- Guttiherre Soariz ts.- Guttiher Alvitiz ts.- Erus Ihoannis ts.- Didacis Ihoanniz ts.- Honoratus diaconus ts.- Rudesindus Gaviniz ts.- Munus Osoriz ts.- Sageredus Soariz ts.- Anagildus Mitiz ts.- Froila Gundesendiz ts.- Froila Sandiniz ts.- Menendus Menendiz ts.
RANIMIRUS REX CONFIRMANS (signum).
1 Dende agora citado Documentos I.