Pelaio, episcopus prolis Ruderici, e Adosinda dóanlle ó prepósito
Cresconio diversas propiedades en Bobadela, a condición de que á súa
morte pasen ao patrimonio de Celanova.
TC, fol. 125v.
Ego Pelagius episcopus prolis Ruderici et Adosinde una cum fratrum meorum monasterii Cellanovensium tibi amatori meo fratri Cresconio, damus adque concedimus tibi hereditatem quam abemus in ipsa villa Buvadela ubi modo alia comparasti; fuit ipsa hereditas una cum comparavimus de Miro, alia qui fuit de Ermesindo frater ab integro, et illa que nobis dedit Savarico presbiter, et quinta de villa de Gigulfo que nobis incartavit, etiam illa vinea media que dedit sua mulier, alia hereditatelia qui fuit de Manualdo, et in Cornia villa qui fuit de Fafila. Omnia damus adque concedimus tibi ut abeas et possideas in vita tua et post obitum vero tuum si fuerit aliquis ex progenie tua que nobis obedientiam faciat teneat et possideat ad perhabendum sicut et tu; et dum ille sic ceserit de hac vita, tornet se ipsa hereditas simul cum illa alia vestra post parte Domini et monasterii Cellenove pro remedium anime tue et si fuerit aliquis qui hec nostrum inrumpat sit exomunicatus et cum Iuda traditore habeat participium in eterna dampnatione.
Facta carta concessionis IIIº Kalendas Ianuarias, Era XXVII post Millesima.
Pelagius episcopus quos fieri elegi manu propria confirmo (signum).
Lubilani confesus modo prepositus cfr. Froila Adiuvandiz. Guntinus presbiter cfr. Ranimirus presbiter. Francemirus confessus. Ariulfus confessus cfr.