GMH/ÍNDICE A-Z

202
1009/ 02 / 25
Vimara, coa súa muller e fillo e Gemondo, véndenlle ó prepósito Cresconio a cuarta parte e un casal, respectivamente, na villa de Soutelo. Tamén Lalli e Vimaredo venden a súa villa en Espiñoso.
TC, fol. 71r. - 71v.
In Dei nomine. Ego Vimara et uxor mea Froilo una cum filiis meis Gemondo et uxor sua Ydilu, in Domino Deo eternam salutem. Placuit nobis ut venderemus vobis domno Cresconio confessus sic et vendimus hereditate nostram propriam quam abemus in villa que vocitant Sautelo. Damus vobis de ipsa villa IIIIª integra, et abemus ipsam hereditatem de patre nostro Osoyro meo et mater mea. Damus vobis ipsam hereditatem sive in casas, sive in vineas, pumares, cesares, castanarios, arbores fructuosas, montes, fontes, pascuis, paludibus, exitus montium per suos terminos antiquos, damus vobis IIIam integram, et accepimus de vos pretium equa una, inter panem et vinum et pannos solidos VII, que nobis bene complacuit, vos dedidtis et nos accepimus, et de ipso pretio aput vos nichil remansit indebitum, ut de odie die vel tempore sit ipsa hereditas de iure nostro abrasa, et in vestro dominio sit tradita atque confirmata. Si quis tamen, quod fieri non credimus, ut aliquis homo contra hanc cartulam venditionis ad irrumpendum venerit que in iuditio non potuerimus vindicare vel auctorigare, quomodo prehendatis de nos ipsam hereditatem duplatam vel quantum a vobis fuerit meliorata, et vobis perpetim abitura.

Facta kartula venditionis quod erit V kalendas Marcii. Era XLVII.

Vimara et uxor et filii in hanc kartulam venditionis manus nostras (roboravimus).

Ruderigo Iustiz ts. Argimiro ts. Munio ts. Adefonso ts. Savarago ts. Osormeo ts. quia turbastis me damus vobis illum lagare aut sesegas molinarias, quomodo et in casas quantum in ipsa villa prestandum est.

Pelagius notuit.

Ego Gemondo et uxor mea Ydilu vobis domno Cresconio confesus, ut venderemus vobis casarem nostrum proprium quem abemus in villa quam vocitant Sautelo vendo vobis in ipso casare, pumares, cersares, vineas, casas, quantum ibi ad prestandum est. Et accepimus de vos pretio vaccam soldare, kenabe soldare in pane et vino soldo, que nobis bene complacuit.

Gemondo et uxor sua in hanc kartula venditionis manus nostras roboravimus.

Alvito ts. Munio ts. Osormeo ts.

Et ego Lalli et Vimaredo, facimus vobis domno Cresconio kartulam venditionis de villa nostra quam abemus in villa de Spinoso, quam abuimus de avios et parentes nostros, nominibus Oliti et Matrona et patre nostro Ascarigo et matre vestra Nanna et ipsa villa in loco predicto super flumine Arnogia, subtus baselica sancta Marina et sancta Maria. Concedimus vobis ipsam villam ab integro per omnes suos terminos antiquos quomodo eam obtinuerunt / ipsi nostros avios et parentes, exceptis uno casarelio cum suos fructuarios, levat se ipsa villa de termino de castro de domo de domno Lucido, et fer in fogio lupale et fer de termino in termino in Penna Forcata. Concedimus vobis ibidem terras cultas et incultas, pumares, cersares, parietes, petras mobiles et inmobiles, vel omnium frondium arbusculis sive et capizales de devesas simul et casares cum suas casas. Et accepimus de vos proinde pretium vino modios XXIIIes, centeno modios XII, tritico modio Iº, fiunt sub uno pretio aderato modios XXXVI, vos dedistis et nos accepimus.