GMH/ÍNDICE A-Z

92
968/ 03 / 01

A Deo dicata Elvira, da familia real e sobriña do bispo Rosendo, concédelle a este e ó mosteiro de Celanova, ós homes que habitan nas villae de Galegos e Requeixo, de tal forma que entreguen ó citado mosteiro anualmente o censum quod regi usu soliti fuerunt.

TC, fols. 37r.-37v.

Christus. Sub nomine Dei Patris videlicet Filii atque Spiritus Sancti. Ego humillima atque clientula Gilvira religionis ordo Deo dicata, prolis domnissimi regis una cum suprino meo serenissimo principe domno Ranemiro [soboli] domnissimi Sanctionis. Tibi Domino meo et salvatori omnium Ihesu Christo in cuius nomine et honore fundata est eclesia in locum quem dicunt Cellenove, territorio Bubalo, provintia Gallecie, vel tibi patri sanctissimo tio meo domno Rudesindo episcopo et fratribus tecum in eodem monasterio Christi iugum suave portantibus in Domino Deo sempiternam salutem amen. Placuit nobis plano animo et propria voluntate ut faceremus hanc seriem testamenti de homines qui habitant in villa quam dicunt Gallecos in Lamprelana cum omuntiolos qui sedent in angulbus quod dicunt Recasio ubi sunt saline prephati monasterii Celenove. Ut ipsi homines persolvant censum quod regi usu soliti fuerunt persolvere cum ceteris ingenuis pro stipendia altariorum ipsius loci et fratrum ibi Deo servientibus, unde sit nobis ante Deum merces copiosa, et reconpensatio pro id ante Deum ad fratres meos et parentibus visavus nostris qui populatores et ducatores fuerunt regni nostri quod nos Christo auctore presidemus. Ita ut ab hodierno die sit ipsa villa Gallecos cum Rekeiso et homines in eas habitantes post partem Domini Salvatoris et monasterium Cellenove firmiter mansure per secula cuncta. Quo adiuratione confirmamus pro ipsius Salvatoris nomine cura contra hoc factum nostrum nunquam erimus ad irrumpendum / venturi et nobis aminiculante. Et qui hoc factum nostrum infringere temptaverit extraneus sit a corpore et sanguine Domini nostri Ihesu Christi, et coram1

Facta scriptura testamenti ipsas Kalendas Marcias. Discurrente era Millesima VI.

Gilvira Deo dicata regina cfr (signum).

(1ª columna:) Sub Christi nomine Didacus ovetensis episcopus cfr (signum).- Sub Christi nomine Nobidius actoricense episcopus cfr (signum).- Sub Christi nomine Velascus legionense episcopus cfr (signum).-

(2ª columna:) Gundissalva Veremudi cfr.- Munnius Aiub cfr.- Munnius Garseam cfr.- Egicca Vermudiz cfr.- Azanas Puricellas cfr.-

Froyla Vegilaz cfr. Ennegus Vegilaz cfr. Nepotanus Didaz cfr. Santius Enneconis cfr. Furtunius Garseani cfr. Ennegus Garseani cfr. Didacus Alvariz cfr.

Ranemirus Rex prolis domni Sanctioni principis cfr (signum).

1 +- 8