TC, fols. 15r. - 15v.
Ed. por BARRAU-DIHIGO, L., op. cit., doc. XLI, pp. 451-454 e NUÑEZ CONTRERAS, L., "Colección diplomática de Vermudo III, rey de León", Historia, Instituciones, Documentos, 4 (1977), pp. 381-514, doc. 20.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Cuius laus et gloria permanet iugis et in omnibus extat mirabilis per cuncta secula nullatenus finienda. Nos exigui famuli tui Veremudus princeps prolis Adefonsi cum coniuge mea Scemena regina. Annuit nobis ut ob remedium anime nostre et ut aboleantur honera delictorum nostrorum, faceremus textum scripture firmitatis ad locum Sancti Salvatoris vel ceterorum reliquiarum quorum baselica sita esse cernitur provincie Gallecie, territorio Sor\i\ze subtus alpe montis Leporario locum predictum Cellenovensis pretorii. Ideoque concedimus ad hunc locum sanctum vel offerimus homines in circuitu ipsius monasterii abitantium sicut in priores testamentos sunt scriptos et iuri ipsius loci permanent firmissimos, ita et nos sub Dei auxilio fideliter confirmamus. Adicimus adhuc glorie tue pater omnipotens, ut omnes infra terminos quos in subsequenti versiculo scripsimus. Idest quomodo levat se per castro quod vocitant Bisreto et exinde per Saltomeir / sic quomodo vadit per illum fontanum inter Tructini et Fegias et infundet se in flumine Arnogie, et inde discurrente ipso rivulo usque ad arrogium quem dicunt Eyres, et per hinc ad sursum usque in Cegio, et ipsos homines qui sunt ex ipsa mandatione hinc et inde ipso arrogio habitantes, et inde ad sancta Eolalia de Portella et vadit usque ad sanctum Salvatorem de Sanguinieto et finit in prefinitum locum ubi prius cepimus. Ita modo sicut iam supra diximus infra ipsos terminos iamnominatos neminem pretermittimus nec ordinamus sagionem vel scurro fisci ibidem intrare neque ianuas eorum inquietare nec pro homicidia nec pro rausum nec fossataria, sed sint semper sani et intemerati post partem Dei et ipsum locum, vel servos Dei ibidem habitantium. Monemus et obtestamur per nomem factoris mundi qui post recessum nostrum culmen regni acceperit, et hunc votum nostrum affirmaverit, mirifice audiat vocem illam dicentis. Venite benedicti patris mei percipite paratum vobis regnum. Oramus atque exposcimus te redemptorem mundi in cuius nomine hec libamina offerimus quamuis paucissima rata atque pingura sit tuis coram oculis, ut dum ante tribunal tuum representati fuerimus non simus condempnati cum edis ad sinistris sed separati cum agnis a dextris. Dicat omnis populus fiat, fiat. Et hunc factum nostrum firmum et stabilitum permaneat secula cuncta. Quam et coniuratione dicimus et affirmamus per Deum celi et tronum glorie eius quia hunc votum vel holocaustum nostrum nunquam erimus venturi ad irrumpendum. Si quis temerarius ali(..)1 vel qualibet persona cupiditate ductus, qui contra hunc factum nostrum venire conaverit ad irrumpendum, auferat domnus memoriam illius de libro vite, et sit anathematus atque cum Datan et Abiron in inferni baratro dimersus. Et hec scriptum post partem monasterii Domini Salvatoris sit semper confirmatum.
Notum die Vº ydus Iunii. Era LXX V post Millia.
Veremudus princeps in hanc seriem testamenti quam fieri elegi et Deo omnipotenti concessi manu mea roborem signare ordinavi (signum). Scemena regina manu mea cfr (signum). Velasco Almeruz comes (signum). Santius dux Velasconi prolis qui tunc cum Dei adiutorio domno erat in illa terra quod audivi et confirmavi manu mea (signum).
Sub Christi nomine Cresconius Iriense sedis et apostolice katedre continens episcopus, ita cfr (signum).
(1ª columna:) Gundisalvus Fradiulfiz primiclerus et presbiter cfr (signum).- Petrus Menendiz presbiter cfr.- Pelagio Sisnandiz diaconus cfr.- Didacus Pelaiz diaconus cfr.
(2ª columna:) Roderigo Ordoniz cfr.- Odurio Mitiz comite cfr.- Veremudo Ordoniz comite cfr.- Petro Alvariz cfr.
(3ª columna:) Nebotiano Osoriz armigerum regiscfr.- Pelagius Muniz cfr.- Quintila Didaz cfr. Arias Fernandiz cfr.- Garsea Osoriz cfr.- Fernando Arias cfr.- Roderigo Osoriz cfr.- Menendo Harci diaconus Gunsaliniz prolis cfr.- Hoduarius Guttierriz cfr.- Petrus prolis Revelii cfr.- Alvarus prolis Luci cfr.- Pelagius Munioni cfr.
Martinus diaconus et peccator exaravit (signum).
—
1 +- 3.