Placia véndelle ó presbítero Vimara a súa quinta parte nunha serie de propiedades que recibira do seu marido.
Christus. In Dei nomine. Ego Placia vobis Vimara presbiter. Placuit mihi atque convenit ut facerem vobis scriptura venditionis sicut et facio de quinta quam abeo de marido meum Illallo in ipsa sua villa ubi dicent Carioga, sive in alias suas villas ubique eas abui tam in Ederada quam in illos montes de Cesuras usque in rium de Paretes secundum mihi ipse fecit ab integro de omni sua quinta sic vobis vendo omnia ipsam quintam ubique eam potueritis invenire ab integro secundum iam vobis fecerunt cartas sui filii ab integro de quantocumque iusus fuit abere. Sic et ego pro integro vobis ipsam quintam in domus, terras, lagares, vineas, pumares, cersares, nogares, ficares, avellanares, terras cultas vel incultas, arruptum vel non arruptum, petras mobiles vel inmobiles, arbores fructuosas vel infructuosas, aquas cursiles vel incursiles secundum in alias cartas vestras delimitant de Sancto Petro usque in Ranarios, et usque in Ganderas, cum omnes suos exitus, sua roboreda et sua salta de terminos de Miron usque in carrale antiqua, sive et suas pescarias in ipso flumine, et suos sessos de molinos in ipso arroio qui discurrit de ipsa villa, et suas castaniares vel quislibet prestatione vobis vendimus atque concedimus. Et accepimus de vos pretium VIIIIto modios de cibaria, tres lenzos et VII fazes de lino, modio de triico, et IIII sestarios de vino vos dedistis, et nos de presente accepimus, et de ipso pretio aput vos nichil remansit debitur. Ita ut de odie die vel tempore ipsa quinta sicut superius resonat de iure nostro abeatis in vestro iure vel dominio vel et omnis posteritas vestra. Si quis tamen, que fieri non credimus, aliquis de parte nostra vel de heredibus nostris, aut quislibet homo ad irrumpendum venerit contra hanc scripturam firmitatis, et nos in iuditio non potuerimus vindicare post partem vestram, tunc infra pars nostra partique vestre secundum superius resonat duplatas vel quantum per tempus in hedificiis ad vos fuerint melioratas et vobis perpetim abituras.
Facta cartula venditionis XV kalendas Setembras. Era D CCCC LXX.
Placia in hac cartula venditionis manus mea (signum) feci.
Midon ts. Fernandus presbiter ts. Sesoitu. Quintila. Diado. Pepi. Sagildo. Desterigo. Roderigo. Tellelli. Gito. Romano Todemondo.