GMH/ÍNDICE A-Z

75
955/ 03 / 09
Gundulfo, ante a proximidade da súa morte, fai a división das súas propiedades entregándolle unha cuarta parte delas ó abade Rosendo, e outra á comunidade de Deovotas do Salvador e da Santa Cruz de Portomarín.
TC, fols. 29v. - 30r.
Sub nomine sancte et individue Trinitatis videlicet Patris et Filii et Spiritus Sancti. Nos Guttiher et Yldora in Domino iugentem animi sospitatemque. Dubium etenim esse non potest quod plerisque notum atque divulgatum manet, eo quod Gundulfus adpropinquanti illi obitum, adhuc memoria ac libero arbitrio meum iugente, hordinavit nobis sub pollicitationem iuramenti coram testibus pro roborem subter adnotantium ut faceremus de omnia quicquid abere iusus fuit portiones IIII. Id est post partem eclesie unam portionem ad Rudesindum abbatem suum aliam, tertiam vero uxori sue Guntine, quartam quoque nepte sue Odrozie. Inprimis namque concessimus post partem eclesie vel etiam in pauperibus erogandum vestitum zoramen kardena, plumatios VIIII, pelles agmineas II, cuniculina I, lenzos et aliut causas minutas quantum in ipsa quarta evenit, necnon etiam et galnapes II, tapetes III, manteles et savanos, sive scalas argenteas II, mulas tres, cavallos III, equas VIIII, vaccas XV, exceptis peccora quantum in ipsa quarta cecidit. Simili namque concedimus post partem de Rudesindo abbate vestimentum atque omnem ganatum quartam portionem. Similiter quoque uxori sue Guntine fecimus atque etiam et in sua nepta Odrozia fideliter cuncta peregimus. De villas vero evenit in portionem eclesie sancti Salvatoris et sancte Crucis, in ripa fluminis Minei cui vocabulum est Portum Marini ubi sunt deovotas vitam deducentes sanctam. Dedimus ad ipsum monasterium quartam portionem de villa quam dicunt Levices, territorio Bubalense, excepto medietatem Guntine quam ibidem abebat comparatum. Et quartam // portionem in sepedicta villa evenit in portione de Rudesindo abbate, et duas portiones nepte sue Odrocie in sepememorata villa, et pro hic acepit Guntine medietatem in villa ad sanctum Martinum in ripa Arnogie, territorio Limie. Alia vero medietas cum omni integritate ibidem ecclesie sancte ubi corpus eius requiescit contulimus, simul etiam et Rudesindo fecimus, ut pars idem eclesie abeat quartam portionem, et Rudesindus similiter quartam obtineat. Villam quam dicunt Sautellum ubi abebat medietatem remaneat adhuc indunsa ipsa medietas, excepto illa alia medietas Guntine. Hec omnia que supra memoravimus unusquisque quod in divisionem accepit firmiter atque inrevocabiliter iuri suo obtineat. Et tam Rudesindus abbas quam Guntina licentiam abeant faciendi de omnia quod eis evenit, quicquid eis voluntas evenerit. Illut sane precipimus custodiri, quod nobis prefatus Gundulfus in hanc scripturam inserere et commemorare mandavi, ut si ista Odrotia absque filios legitimos ab hac luce recesserit, sint autem omnia concessa post partem eclesie memorate sancti Salvatoris et sancte Crucis, ut sit in sustentationem de deovotas que ibidem vitam sanctam deduxerint. Sane quicquid pro remedio et memorie eius eclesie sancte ad vicem persone illius mente devota contulimus, nemini exinde sit licitum in alia parte transferre, vendere vel donare, nisi solummodo de rescula pro anima eius pauperibus erogare. Monemus namque atque contestamur omnium catholicorum cetum, per Deum et regnum glorie sue, ut hoc factum quod libero ac sponte votum peregi, nullus audeat infringere atque immutare. Quod qui fecerit et face cupiditatis accensus transgressor extiterit, in futuro iuditio facie ad faciem cum causatus penas non possit evadere sulfureas quod sceleratis et transgressoribus iuste inrogantur.

Facta scriptura testamenti et confirmationis sub die quod manet VII ydus Marcii. Era D CCCC LXL III.

Gutthier ad personam Gundulfi, sicut quod multis presentibus precepit, et ego manu propria signavi secundum quod relegendo certissime cognovi (signum). Ilduara similiter hoc testamentum manu propria signavi sicuti presenti adfui et propriis auribus audivi et modo voluntate annuens manu mea (signum). Rudesindus abbas hoc testamentum et divisionem cfr.

Sigericus Patrici ts. Suarius Sigeridi ts. Arias Gaviniz ts. Menendus Menendiz ts. Garsea Patroniz ts. Hermegildus diaconus Sigerici ts. Gresconius presbiter ts. Sarracinus ts. ubi presens fui. Fromaricus presbiter ts. Seniorinus presbiter ts. Servatus Ganiti ubi presens fui. Silus ubi presens fui. Randinus Ganiti similiter. Argisindus presbiter similiter. Destrericus similiter. Suniemirus similiter.

Amfilacius presbiter et notarius (signum).