GMH/ÍNDICE A-Z

115
1091(1091-1106)*

Gutier Vimaraz dóalle ó mosteiro de Celanova e ó abade Pedro, unhas viñas cunha casa en Matamá.

TC, fol. 46v.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, in cuius nomine monasterium Cellenove dedicatum atque constructum nunc esse dinoscitur, et Petrus abbas cunctorum monachorum ibidem vitam sanctam degentium per esse noscuntur. Ego Guttierre Vimaraz una cum uxore mea Urraka Abeoniz hoc voluntatis nostre testamentum vel scriptura vobis superius iamdictis, facimus de lareas nostras proprias de vineas quas comparavimus de Pelagio Fernandiz et de Alvaro Naustiz, in villa quam vocitant Matamala prope illa vestra hereditate quam vobis concessit Menendo Vimaraz. Sic ibidem concedimus unam casam et illas lareas ab integro pro remedio animarum nostrarum, ut abeant inde servi Dei temporale lucrum et nos merces remunerationis ante Deum. Qui vero hoc testamentum de odie die irrumpere voluerit, quisquis ille fuerit, pariet vel pariemus post vocem eiusdem monasterii ipsam hereditatem duplatam et insuper solidos Lª. Et hoc actum semper sit firmum.

Nos superius nominati in hoc testamentum manus nostras roboravimus (signum).

Prepositus Gaudilani cfr. Petrus presbiter cfr. Gundesindus presbiter cfr. Fernando Abeomiz cfr. Fiel Guttierriz cfr. Magister Eyka cfr.

Petro ts. Pelagio ts. Sisnando ts.

Munninus indignus notuit et cfr (signum).

* O documento non leva data, pero seguindo os diplomas do longo abadiato de Pedro (1091-1122) e a presencia documental do prepósito Gaudila, datamos este documento entre estes anos.