GMH/ÍNDICE A-Z

628
1198/04/30.

Mandas testamentarias do diácono Sanio Martínez*.

B.- Tombo, f. 163v.

De Lausame. Testamentum de Sanio Martini de hereditate de Lousame et de Villa Coua et de Comparadi et de Villare.

Era Ia CCa XXXa VIa. Hec est ordinacio quam facio ego Sanio Martinici, diaconus, ut omnia mea semper ordinata remaneant. In primis mando ad dominum meum domnum Martinum, decanum, medietatem de ganato et de pane et de quanto habere, habeo, et cetera. Mando ad Sanctum Justum corpus meum sepellire et ibi mecum illam suam hereditatem que est de uoce de illo suo casale de Lausame quam tenui in pignore pro solidis XI, et illam suam laream de Cornido quam tenui de ipsa sua uoce, et illam uineam quam feci in sua hereditate in Lausame, et mea medietate de illo quinione de Odroza Didaci in Lausame quem ego et Johannes Leyton tenemus in pignore per medium pro solidis VII et medium, et apes quas cum illo habeo, et meum quinionem de Berufi de auolencia et de ganancia sicut eum dedi in mea salute ad ipsum monasterium, et totum aliud meum ganatum quod de me tenent sui homines in Cirquides; et mando adhuc ad Sanctum Justum quinionem meum de Comparadi et de Villa Coua et de Villare de auolencia et de ganancia, et quartam de duabus equis quas habeo per medium cum homine Martini Didaci, et alia IIIIa mando ad filium meum Johannem ad quem adhuc mando meam hereditatem de Lausame de auolencia et de ganancia, et nec donet nec suppinoret nec uendat eam nisi ad monasterium Sancti Justi, et si obierit sine semine habeat monasterium Sancti Justi medietatem de illa et medietatem mei soprini. Mando ad magistrum meum, et cetera. Hec omnia compleant soprini mei, et cetera. Siquis aliquis homo de mea parte uel de extranea istam meam ordinationem in aliqua causa rumpere uoluerit sit maledictus et excomunicatus et insuper pariat solidos CC, et cetera.

Q. p. f.: Pelagius, testes. Johannes, ts. Petrus, testes. Domnus Petrus, monasterii Sancti Justi abbas, presens fuit. Johannes, presbiter, magister eius, confirmat. Pelagius Fernandi, presbiter, conf. Et alii. Johannes, presbiter, magister eius, conf.

Munio Cresconii, clericus et diaconus, qui notuit et conf.

* Observacións: Cópiase tamén como documento n.º 505, con certas variantes.