O rei Ramiro III dóalle ó mosteiro de Celanova, no que está soterrado
o seu fundador e parente o bispo Rosendo, tódolos commissos et
mandationes etiam et nostras casatas que os seus predecesores doaran ó
citado Rosendo ata a súa morte.
TC, fols. 74r.- 74v.
Christus. In nomine Domini miseratoris Dei Filii eius Ihesu Christi amborumque Spiritus Sanctus. Ego Ranemirus serenissimus rex simul cum domna et genitricemea Tarasia regina et Christi fidelis ancilla, tibi sancta et vera Trinitas sub cuius nomine et umbraculum monasterium situm est loco predicto Cellenove, quod venerabilis pater et dive memorie avius noster domnus Rudesindus episcopus fundavit et ubi sanctissimum corpus eius honorifice humatum abetur, seu tibi Manillani abbati vel fratribus in ipso loco monasticam vitam ducentibus in Domino Deo eternam salutem amen. Per huius nostre preceptionis vel concessionis serenissimam iussionem, damus atque concedimus Deo et vobis suprataxatis omnes commissos et mandationes, etiam et nostras casatas vel omne debitum quod de aviis et parentibus nostris obtinuit, ipse supramemoratus domnus Rudesindus episcope usque discessum suum. Sic omnia concedimus vobis ad imperandum / pro nostris utilitatibus peragendis. Ita ut omnis ipsa plebs vel quantum ipse sepedictus episcopus iuri suo abuit dum vita hac uixit, omnes concurrant ad vestram ordinationem et servitium faciendum pro vestris utilitatibus peragendis. Nemimen ordinamus neque permittimus qui in omne ipsum debitum, vel in omnes has mandationes aliquam vobis ibi disturbationem factat vel inmodice, sed omnia sana et intemerata maneant post partem vestram et monasterii evo perhenni.
Notum die XII kalendas Aprilis. Era M. XV.
Ranemirus Rex cfr (signum).