KARTA DE PARIETES DE LIMIA.
In nomine incomprehensibilis Dei et miseratoris ineffabiliter Ihesu Christi filium eius et indicibilis amborum Spiritus Sancti, simulque unite indisecabilis vere et inextimabilis tote Trinitatis qui verus et inenarrabiliter tripliciter simplex, et simpliciter triplex, solus cuncta visibilia et invisibilia continens et mirabiliter omnia regens operus Deus. Ego licet inmerito Pelagius Dei gratia Yriensis et apostolice sedis episcopus, Onega comitissa ad supradicto duce deribta. Item proles illius Onega, Trudilli, Velasquida, Mumadomna, Ildonzia. Ambiguum quidem esse non potest, sed cunctis notum habetur eo quod pater noster dive memoria dux Rudericus tam in suavita et salute, quam etiam appropinquantes illius terminum vite in articulo veniens mortis ut ei anime remedium, et in futura examinatione divinum adsit auxilium commendavit nobis iamdictos filios suos Pelagius episcopus, et iermanas nostras supranominatas, hordinans et precipiens ut de omnibus bonis suis tam de mobili quam vel inmobili suam quintam in ereptione anime sue excere et ubi nobis visum esset servis Dei vel pauperibus erogare. Ego quidem ut pio patri filius parens et obiens, bono animo ita agere quod mihi iussum est, et libenter facere incunctanter decrevi, et dum hoc opus bona iussio a me esset impleta, exivit villa de Parietes ubi ille diem clausit extremum in ipsa quinta, et mihi animo accessit et rectum mihi visum est ut concederem et offerrem iamdictam villam Deo et pio et salvatori meo, ut illi et nobis propicietur in loco predicto Cellenove monasterio ubi corpus eius cernitur quiescere in sepulchro. Iam pie et ineffabilis Domine iam iussa compleo, iam patres mei que mihi hordinavit precepta adimplens iam in eis anime redemtione aliquit ut valed dare decerno. In Christi nomine, ego sepedictus Pelagius divino nutu episcopus tibi frater Manillani et fratribus monasterio Cellenove habitantibus inter quos [homines] esse videaris loco supradicto ubi fassus sum (...).1 Concedo atque offero Deo eterno et vobis ipsam iamdictam villam Parietes, per omnes hos terminos et suos antiquos limites et Segeredi cum Desterici, et omnes adiacentiis suis, sicut eas obtinuerunt avi et parentes nostri et nobis eas offerendas Deo et fratribus reliquerunt, sic eas vobis do atque concedo, et inrevocabiliter ad perhabendum, concedo cum omnibus bonis suis quantum per ipsos terminos ex omni parte concludent, et infra ipsam domum in omni re per se vel specie monstraverit vel inibidem invenire potueritis. Ita ut a tempore hoc in eternum et ultra tam vobis qui presentes esse videmini qua et qui post vos ipso monasterio habitaverint ad obtinendam et firmiter possidendam ipsas villas liberam et concessam a Deo semper et a nobis sit vobis potestas, ut fratribus sit inde temporale subsidium, et ipsi meo dulcissimo patri duci Ruderico concessum a Deo premium maneat inconvulsum. Si quis tamen, quod fieri minime credimus, aliquis homo malicia vel cupiditate ductus extraneus aut adfinis vel propinciori gradu convinctus seu etiam quislibet regia aut superba vel elata potestas, hoc pactum et hoc factum nostrum sive hanc testacione vel concessione a me ligata infringere aut convellere temtaverit, inprimis sit ei anathema marenata, et cum Iuda Domini proditore pari damnetur sententia et omnes maledictiones que Moysi libro continentur super eum descendant per secula numquam finiendam. Hec scripcio fratribus maneat perpetim et semper habitura.
Facta kartula concessionis vel testationis Xº kalendas Novembris. Era discurrente XVI post Mª. Serenissimo regi Ranimiro regnante regia in aula.
Sub Christi nomine Pelagius Deo ordinante episcopus in hoc placitum vel testamentum quem fieri elegi, manu mea propria roborem inieci (signum).
Qui presentes fuerunt huius operis:
(1ª columna:) Menendus Ermegildi cfr.- item Menendus Pelagiz cfr.- Ovecus Didaci cfr.- Rudericus Fredenandiz cfr.- Ikila Dononiz cfr.- Veremudus Eroptiz cfr.- item Veremudus Munioniz cfr.
(2ª columna:) Maternus Pepiz cfr.- Donnoni Vimarani cfr.- Pepi Reveliz cfr.- Froila Nunniz cfr.- Nunno Erotiz cfr.- Aloitus Donnoniz cfr.- Onega Luce cfr.
—
1 +- 8.