Noverint universi quod
nos Velascus dei gratia licet indignus auriensis
episcopus actendens quod omnium habere
memoriam et in nullo oblivisa potis est angelicum
quod humanum. Ideo quia aliqua in
nostro testamento et ultima nostra voluntate
quam nuper ordinavimus omisimus ea
propter ordinavimus istum codicillum
imperpetuum valiturum, corrigendo in eo aliqua
que in dicto nostro testamento
continentur et ecciam addendo aliqua de
quibus in dicto testamento non
fecimus mencionem. In primis ponimus
debita que debentur nobis dominus
Martinus archiepiscopus compostellanus
mille et quingentos morabetinos de albis quos
invocavimus eadem que ipse ivit pro
confirmacione sua ad curiam romanam.
Item debet nobis dictus
archiepiscopus mille et sexcentos morabetinos de
quadraginta modiis vini quos emit a nobis
Johanes Nunii de Noya clericus suus per
literas suas. Item debet nobis
Pelagius Roderici de Basto mille et quingentos
morabetinos quos solvimus pro ipso Johani
Petri de Allarico dicto Neto. Item licet
nos diximus in nostro testamento quod
faciebimus nostram heredem Petrum
Sugerii decanum fratrem nostrum
in omnibus bonis inmobilibus nostris
de quibus non feceramus mencionem
in eo. Volumus tum quod omnes possesiones
et hereditates quas habemus et habere debemus
cum juribus patronatus ex parte
domine Sancie Velasci matris nostre in Rypario
Avie et in Carvalleda et in terminis suis et alibi
ubicunque quod dictus decanus
et Gundissalvus Petri executores nostri
testamenti vendant eas et pecunia quam inde
habuerint completis testamento nostro et
isto codicillo quod residuum dentur pro
anima nostra et animabus
patris et matris nostri in causis et locis piis
ubi utilius et melius viderint expedire. In
aliis vero omnibus bonis inmobilibus
exceptis istis et aliis contemptis in testamento
remaneat heres dictus frater noster. Item
mandamus quod executores nostri testamenti
satisfaciant Marie Petri uxoris quondam
Johanis de Sayoane de Fiisterra de sexcentos
morabetinos quos habuimus ab ea. Et
mandamus domine Marie sororis nostre, uxor
Johanis Juliani de Todella civis compostellani
quod solvat et reintegret dicte Marie Petri de
Fiisterra octingentos morabetinos, quos dicta
soror nostra habuit et recepit ab ea vel
a fideiussoribus quos dicta Maria
Petri nobis dedit. Item dimictimus
et quitamus dicte Marie Petri et
fideiussoribus suis quos nobis dedit sexcentos
morabetinos de albis quos nobis ad huc
tenebantur dare de summa et quantitate duorum
milium morabitinorum quos promisit nobis
dare per instrumentum publicum et absolvimus
ipsam et fideiussores ab obligatione predicta.
Et si forte dicta Maria Petri vel eius
fideiussores iam solverunt istos sexcentos morabitinos
dicte sorori nostre mandamus quod
ipsa soror nostra restituat dictos
sexcentos morabitinos dicte Marie Petri
cum alii octingentis. Et rogamus dictam
Mariam Petri quod parcat nobis
omne dampnum, caucionem et
iniuriam et rancorem si recepit anbo. Et
quitamus et absolvimus et liberamus eam
et omnia bona sua de omnibus que ipsa
pro nobis et nomine nostro
recepit, administravit et procuravit. Item
mandamus dicti heredi et executoribus nostri
testamenti quod solvant filiis Johanis
Petri quondam aurificis auriensis quingentos
morabitinos, quos habuimus de bonis patris sui.
Item mandamus quod satisfaciant
competenter Petro Stephani clerico
chori nostre ecclesie de hiis que habuimus
ab eo. Item mandamus quod solvant ea que
debemus carnificibus et pistricibis. Item
rogamus Fernandum Domenici rectorem
ecclesie Sancti Petri de Qynçaes
quod parcat nobis ea que ab eo habuimus.
Et damus sibi quatuor oncias cum dimidia
de bono et puro auro in emenda quas quidem
oncias dedimus Domenico Iohanis canonico
nostre ecclesie ut eas tradat sibi et
det. Item mandamus dictis heredibus et executoribus quod
faciant celebrari duo analia sacrificiorum pro
anima Petri Iuliani quondam canonici
aurienses. Item mandamus quod illos
pannos quos nos habuimus a gardiano Sancti
Francisci qui fuerunt Johanis Petri de Novoa
quod restituantur domine Maiori uxori quondam
dicti Johanis Petri de Novoa et servat
eos pro filiis suis et dicti Johanis
Petri. Item mandamus quod satisfaciant
competenter pro anima Martini
Petri quondam camerarii domni Gundissalvi
predecessoris nostri. Item mandamus quod
satisfaciant Alfonso Petri de Porcaria et
Marie Fernandi uxori sue competenter de hiis que
habuimus ab eis. Et rogamus eos ut parcant nobis
caupcionem et dampnum quod per
nos receperunt. Item mandamus quod
solvant Johani Petri de Allarico dicto
Neto mille morabitinos quos debemus sibi de mula
quod dedimus Gundissalvo Petri maiordomo nostro.
Iten legamus domino Petro Fernandi de Castro duos
anullos aureos, unum cum lapide saphireo quem
nobis dedit Alfonsus Lupi de Lemos et alium
cum lapide rubri. Item volumus quod omnes
anulos nostros et omnia utenssilia nostra
argentea quod dicti heres et executores nostri
testamenti vendant ea tam ciphos, copas, tachas quam
acamanilia, discos, scutellas, salsseria et omnia alia cum
nos simus multis debitis obligati quia fecimus
magnus sumptus in eundo ad domum regis et
mictendo pluries nunpcios et in solvendo plures
exacciones quas dominus rex petiit anbo. Et de
peccunia istorum utenssilium dicti
heres et executores compleant nostrum
testamentum et istum codicillum cum
pecunia alia quam habuerint de rebus
aliis mobilibus quas vendi mandavimus
in testamento nostro. Et rogamus in medietate
successorem nostrum quod pro sua
bonitate et non meritis nostris adimpleri faciat
nostrum testamentum et istum codicillum
et noluit in aliquo impedire cum novit ille qui
scrutator est cordium quod omnia bona
nostra patrimonialia et alia que aliunde
acquisivimus expendimus pro iuribus
ecclesie auriensis defendendis. Item legamus
Gundissalvo Petri de Trinitate canonico nostro
nostram mulam quam nos emi fecimus per
ipsum Gundissalvum Petri in civitatis
Salamantine. Item legamus Gundissalvo Petri
dicto Sanctorum dispenssario
nostro nostrum mullum quem
Gundissalvus Martini qui dividat anonam in domo
nostra emit similiter in civitate Sallamantine.
Item volumus quod due alie mulle nostre
cum jumentis nostris vendantur et de pecunia
fiat quod mandamus in testamento nostro.
Item legamus Marie Nunii moniali monasterii
Sancte Clare de Allarico nostrum clamidem
niglum cum cedacico pallido. Item legamus
Francisco Johani monacho monasterii Cellenove
nostrum epitogium et tunicam de presio.
Item mandamus quod alia omnia indumenta
nostri corporis tam tabargia, cape, redondees, epitogia
et tunice, capucie, callige et mantos vendantur et in
medie\ta/te istius pecunie emantur peani
de valancina plana et dentur recundis pauperibus.
De alia medietate emantur peani de burel et dentur
aliis pauperibus. Item volumus quod libri
quos tenemus de capitulo ecclesie auriensis
et sunt iam separati ab aliis libris quod
restituantur capitulo. Item volumus quod
librum de Alberte cum aliis libris qui sunt
Egidii Martini porcionarii ecclesie auriensis et sunt
similiter reparati ab aliis quod nostri
heres et executores restituant eidem. Item volumus
quod omnes libri nostri qui fuerunt
separati ab aliis de capitulo et ab aliis Egidii
Martini quod vendantur et de pecunia
ipsorum compleatur nostrum
testamentum et iste codicillus. Et si ali quid
superfuerit detur pauperibus pro
anima nostra pro ut superis in
isto codicillo et in nostro testamento est expressum,
exceptis libris duobus quos mandavimus poni in ancione
chori ecclesie auriensis S. Alberto et Ysidorus
Ettimologiarum. Item volumus quod Egidius
Martini restituat capitulo libros quos ibi acomodavimus
per instrumentum confectum per
manum Gundissalvi do Mato et alium librum quod
posuit in pignore in domo fratrum minorum
monasterii auriensis. Iten mandamus quod
heres et executores nostri testamenti solvant
domine Therasie sorori nostre tantam pecunie
quantitatem quantam inventum
fuerit per instrumentum vendicionis quod itan
fecit vobis de bonis suis quia licet
continentur in dicto instrumento
quod ipsa recepit dictam pecuniam ambae
in veritate non solvimus eidem totum.
Item volumus quod si Çayde sarracenus
petierit baptismum quod baptizetur et remaneat
servus penes decanum fratrem nostrum.
Item volumus quod satisfaciant
competenter fratribus monasterii
Sancti Franciscii civitatis auriensis de
hiis que habuimus de bonis Marie Martini quondam
uxoris Petri Domenici de Area Episcopi. Item
volumus quod satisfaciant David judeo
competenter de hiis que habuimus ab ipso
tempore guerre regis Portugalie. Item volumus
quod satisfaciant competenter
filiis domine Micie sororis nostre de hiis que
habuimus de bonis suis. Item volumus quod
nostri executores satisfaciant Johani
Castelleyro merchatori auriensi de hiis que ipse
ostenderit que sibi debemus. Actum fuit
hoc Aurie in camara dicti episcopi
domini episcopi ubi tunc jacebat
infirmus, xiiiiª die menssis novembri, era
mª ccclxxxª. Presentibus testibus ad
hoc vocatis et rogatis domino Gundissalvo Johanis
archidiacono de Castella, domino Laurencio
Roderici archidiacono de Limia, Egidio Martini,
Laurencio Johanis porcionariis ecclesie auriensis,
Alfonsus Petri rectore ecclesie de Guillamir,
Johane Arie scutario, Fernando Garsie camerario
serventibus dicti domini episcopi.
Post
he, xviª die dicti
menssis novembri
de era predicta
dictus
dominus
Velascus
episcopus
corrigendo et addendo in suo testamento
per
modum
codicilli ordinavit
ista que
secuntur.
Item
in corrigendo
nostrum
testamentum
volumus
quod
domos de vico Operis
que
fuerunt
Petri
Arie porcionarii
auriensis
quod
restituantur
gardiano et coventui
monasterii
Sancti
Franciscii auriensis
quia
licet nostro
testamento
et
etiam
ante
nostrum
testamentum
nos dedimus
dictas
domos Marie Nunii moniali monasterii
Sancte
Clare de Allarico non
poteramus
sibi dare, quia
dicte
domus
in
veritate
erant
dicti
Petri
Arie et quanvis
ipse
fecit nobis
instrumentum
vendicionis
nichil solvimus
eidem de precio
contempto
in dicto
instrumento
vendicionis.
Et revocamus
legatum
et donacionem
de dictis
domibus
dicte
Marie Nunii factam.
Presentibus
testibus
ad hoc vocatis et
rogatis Domenico
Johanis
canonico,
Egidio Martini, Michaele Petri,
Laurencio Johanis
porcionariis ecclesie
auriensis,
Alfonso
Petri
rectore ecclesie
de Guillamir.
Item
xxª die dicti
menssis novembris
de era supradicta
dominus
Velascus
episcopus
iam
dictus
addendo in testamento suo per
modum
codicilli ordinavit
in huc modum.
Item
volumus
quod
domus
que
sunt
in vico Pomerii quas
dedimus
nuper
in amphiteosim
Domenico
Petri
dicto
Syeyro quod
restituantur
successioni quam
ordinavit
Gundissalvus
Roderici
de Moreyras quia
non
poterimus
eas dare in
amphiteosim cum
sint de dicta
successione. Et revocamus
afforamentum
factum
de dictis
domibus
dicto
Domenico
Petri
et eius
vocibus.
Presentibus
testibus
ad hoc rogatis et
vocatis, domino
Laurencio Roderici
archidiacono
de Limia, Laurencio Johanis
porcionario in
ecclesia
auriense,
Laurencio Fernandi de Milmanda layco, Fernando Garssie, Gundissalvo
Martini camerariis dicti
domini
episcopi.
Item volumus
quod
iste sit noster
codicillus
et per
ipsum
non
intendimus
nostrum
testamentum
quod
nuper
edidimus
revocare nisi
in
quantum
ordinavimus
in isto codicillo.
Et si non
valuerit ut
codicillus
volumus
quod
valeat ut scriptura
publica, et si non
valuerit
ut scriptura
publica volumus
quod
valeat ut simplex
scriptura
coram
testibus
facta
vel
aliud
quocunque
modo poterit
de iure vel
de facto
valere.
Et
ego Laurencius
Petri
auriensis
publicus
auctoritate
eiusdem
ecclesie
notarius
premissis
omnibus
et singulis,
una cum
predictis
testibus
vocatus
et rogatus
interfui,
et ad instanciam domini
Velasci episcopi
memorati qui
mihi
ad hoc auctoritatem
prestitit
presens
instrumentum codicilli manu propria
scripssi
signoque
meo consueto
signavi rogatus.
(signum)
[
reverso]
Testame
nto
do b
ispo
dom V
asco.