GMH/ÍNDICE A-Z

51
1108/ 03 / 16

Rodrigo Gutierrez e a súa muller dóalle ó mosteiro de Celanova a terceira parte da villa de Pegarina.

TC, fols. 21v. - 22r.

In nomine sancte et individue Trinitatis qui est Pater et Filius et Spiritu Sancti, in cuius honore monasterium constructum esse dinoscitur quod nuncupant Cellanova. Ego exiguus ac pusillus servus servorum Dei Ruderico Guttiherriz, una cum uxore mea Maiore Petriz in Domino Deo eternam salutem. Cum recordatione peccatorum nostrorum et mole depressi, et amorem vite celestis damus atque concedimus pro remedio animarum nostrarum ad hunc locum suprataxatum, et vobis patri spiritalis abbati domni Petri cui honore est cathedram presides et vitam monachorum regimine tenes, villam nostram quam contramutamus cum Adosinda Honoriquiz vocitata Pegarina, et accepit ipsa Adosinda pro ea in Flamosinos, et aliam rationem de Marina Nunno Fredinandiz quia filia que comparavimus per nostrum precium legitimum inter illas rationes ambas, facit se inde tercia integra de illa villa iam superius memorata, habet iacentia subtus monte Ferriolo, discurrente rivulo Sorice vocabulo eclesie sancti Mamete. Hec villa post parte monasterii permaneat, ut abeant inde servi Dei temporale lucrum, et nos ante Deum premium inconvulsum. Si quis tamem, quod fieri minime credimus, aliquis hommo propinquis aut extraneis hoc testamentum infringere voluerit, sit anathematus et pariet post huius monasterii illam hereditatem in duplo, et insuper solidos D. Et hec series testamenti in cunctis diebus plenam obtineat firmitatis roborem.

Factum testamentum XVII Kalendarum Aprilis // Era M C XLVI.

Ego Rudericus et Maiore in hanc scripturam manus nostras iniecimus.

Pro confirmans: Santio Iemondiz. Fernando Menendiz. Munnio Nuniz. Gundisalvo Petriz. Pelagio Alvariz. Munnio Menendiz. Prepositus domnus Sandinus. Prioris Iohanne. Auriolus presbiter. Sandinus presbiter. Et omnes seniores monasterii Cellenove.

Pro testes: Didacus. Gutthierre. Pelagius.

Munninus notuit et cfr (signum).