GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

632
1194/12/08.

O presbítero Xoán Eáns de Valga fai un pacto co mosteiro de Toxos Outos polo cal peñora a herdade que ten co cenobio en Lousame por unha marca de prata e por un prazo de catro anos. Se pasado este tempo o presbítero pagase o diñeiro, quedará con toda a herdade durante a súa vida e, de ser alguén da súa voz quen desfaga o peñoramento, quedará só coa metade da herdade e o mosteiro coa súa metade.

B.- Tombo, f. 164r.

Placitum de Johanne Iohannis dicto de Valga de hereditate de Lausame.

Era Ma CCa XXXa IIa et quotum VI idus decenbris. Ego Johannes Iohannis cognominato de Valga et presbiter et omnis uox mea vobis domno Petro, abbati monasterii Sancti Justi, et uoci eiusdem monasterii facio pactum et placitum in C solidis firmissime roboratum tali condicione ut ego pono uobis in pignore totam meam hereditatem quantam habeo uobiscum in Lausame pro una marcha; et teneatis eam per IIIIor annos et currat de sancto Martino in sanctum Martinum, et post istos annos completos si ego uobis rediero illam marcham, ipsam hereditatem integram ego teneam in uita mea. Si uero alius de uoce mea ipsam hereditatem de pignore liberauerit medietatem de ipsa mea porcione que in alio placito resonat habeat, et medietatem habeat monasterium uestrum. Si ego uel aliquis de parte mea hoc placitum exierit pariat quod sursum resonat.

Q. p. f.: Petrus, ts. Didacus, ts. Johannes, ts. Sanius Martini, diaconus, conf. Cresconius de Valino, conf. Munio Pelaiz, conf. Petrus, frater, conf. Martinus, prior monasterii Sancti Justi, conf. Pelagius Didaci, monacus, conf.

Johannes qui notuit.