GMH/ÍNDICE A-Z

218
1326, maio, 6. Lugo
Concordia entre o bispo e o Cabido de Lugo e o Mosteiro de San Francisco sobre enterramentos.

LUGO, AC, Tumbo Nuevo, fol. 266v-267r.

CAÑIZARES: p. 1003.

RISCO: ES, t. XLI, pp. 108-109.

In Dei omnipotentis nomine amen. Noverint universsi presentem litteram inspecturi quod nos Rodericus, Dei gratia lucensis episcopus, cum consilio et assensu capitulo ecclesie nostre componimus et convenimus cum fratre Petro Laurentii, guardiano et reliquis fratribus minorum conventus lucensis, super sepulturis recipiendis a dictis fratribus in hunc modum videlicet quod predicti fratres succesores eorum de cetero libere recipiant sepulturas defunctorum qui apud ipsos elegerint sepeliri de funeralibus talium defunctorun dent sepeffati fratres quartam partem secundum tenerem illius [.]eretalis qua incipit ad perpetuam rei memoriam etcª cum autem contigerit predictos fratres recipere sepulturas directe et specialiter pertinentes ad supradictam ecclesiam cathedralem sicut sepulturas supradicte ville nichilominus sepefati fratres teneantur de funeralibus talium sepultorum apud nos tertiam partem reddere loco quarta non obstante prehabita decretali nec obstante alia compositiones si in aliquo tempore facta fuit nos enim preffati episcopus et capitulum et dicti fratres renunciamus omnibus que hanc presentem compositionem valeant impedire. Et promitimus eam bona fide sincere et firmiter et inviolabiliter observare. Et ne hoc in dubium veniat hanc cartam sigillis nostris fecimus sigillari et in testimonium veritatis. Et ad maioris roboris firmitatem rogavimus Petrum Jacobi, publicum notarium lucensem, ut in presenti carta signum suum duceret apponendum.

Actum est hoc apud Lucum pridie nonas maii, era M CCC LXIV.