Notum sit omnibus
per hoc
scriptum
quod ego
Petrus Reimundi
canonicus
auriensis
obligo me et
omnia
bona mea
habita et
habenda ad
solvendum capitulo
eiusdem
annuatim
in salvo in tota vita mea
mille et sexcentos
et duodecim
morabetinos
et dimidium monete
albe que
est in usu, que
fuit facta
anmedate post monetam nigram
ad xvi denarios
pro
quolibet
m(onete
...)ndas quas ab ipso
(...)itulo teneo ar(...) scilicet
mille quingentos
morabetinos pro
renda de Puga et
quinquaginta
morabetinos pro
renda casallis
de Lion et
sexaginta duo morabetinos
et dimidium
pro renda
casalis de Covelo scilicet
medietatem in festo Sancti
Iohanis
Baptiste
et aliam
medietatem in festo Asumpcionis
Sancte
Marie casu
quolibet
contingente non obstante glandine
vel
glacie seu qualibet
alia tempore tempestate, et si ista moneta
non fuerit
in usu, tale (...) estimacionem
istius prout
duo de capitulo duxerint
extimandum. Et si (inter vos et) dictum
capitulum
contencio orta fuerit,
per duos
de capitulo
apellacione
re(mota) etc.
Et si per inpotenciam aut
negligenciam cultura
dictarum
rendarum
(omissa) fuerint
aut ea que supradicta
sunt non
fuerint
observata liceat dictum
capitulum
auctoritate
propria
dictas
rendas recipere
et habere.
Et ad hac sit complendum (...) Gundisalvo
Roderici
canonico
auriense nomine
(...) computator
exes(...) fideiusorem Petrum
Iohanis
dictum
(...) ipso
presente
et concedente
et omnia
bona sua ad hanc
fide(iusonem obligantem).
Actum fuit
hoc Aurie, iiiiº kalendas
augusti,
era mª cccª xxxvª. Testes
Martinus (Domenici) porcionarius,
Petrus Mathie,
Martinus Iohanis
capellanus,
Arias Fernandi,
Johanes
Iohanis
clerici
chori, Martinus Martini
filius
Martini
Iohanis de
Platea.
Et ego Bartholomeus
Petri
canonicus
auriensis
eiusdemque
civitatis chancellarius
adhibitus
et rogatus
premissis
ineterfui
et in mea
presencia
scribi feci signumque
meum
apposui in testimonium
premissorum.
(signum)
[reverso]
Litera capituli de renda de Puga, casalis de Lion
et casalis de
Covelo.