GMH/ÍNDICE A-Z

344
1156/01/17.

O presbítero Cresconio Muñiz dóalle ó mosteiro de Toxos Outos as súas herdades nas vilas de Suevos, Burgueiros e Sorribas, en Sta. María de Trasmonte.

B.- Tombo, f. 106rv.

Carta de Cresconio Muniz, presbitero, de hereditate de Soeuos et de Surribas et de Coctura.

In nomine Domini nostri Ihesu Christi, amen. Longinquitate, et cetera. Hicirco ego Cresconius Munniz, presbitero, et uox mea vobis abbati domno Pelagius Muniz et fratribus uestris et congregacione eiusdem loci Sancti Justi, facio uobis textum scripture firmitatis de mea hereditate et plantatum et omnia quamque eius bona sint sicut de hereditate de abolencia quam de ganancia que hereditas uocatur Suebos et Subribas et Coctoyra aut undique partibus hereditate et plantatum inuenire poterint quod est in territorio Amee secus fluuium Tamaris sub aula domus Sancte Marie de Trasmonte. Do uobis ipsas hereditates et plantatus de Suebus et de Subribas et de Cootura et omnia quamque eius uisum sum habere quod iam supradictum est et hanc scripturam dicit pro remedium anime eius hereditates et plantatus et domus et domibus eius testamentum facio pro uestro beneficio quam uobis mihi fecistis ad corpus et anime quia in infernum nulla est redempcio, miserere mei et salua me Deus, et habuit eas ipsas raciones de hereditas et plantatus per meam manum et per meum precium et cartulis ueridicis de abiis et de // parentibus meis et nunc in presenti do et dono uobis ipsas hereditates cum suis directuris intus et foris et cum omnes suos aparatus, et cetera. Siquis tamen, quod fieri minime non credimus, de mea parte quam de extranea quisquis ille fuerit uel fuerint pariat ipsas hereditates in duplo, et cetera, et insuper sit maledictus et insuper pariat solidos D a partique uestre; et hoc scriptura semper maneat firma et in robore.

Factum testamentum donacionis Sancti Justi XVIo kalendas februarii, era Ia Ca LXLa IIIIa.

Ego Cresconius Muniz, presbitero, uobis, et cetera, in hoc textu manus meas.

Q. p. f.: Petrus, ts. Pelagius, ts. Didacus, ts. Petrus Froylaz, domno frater,  conf. Petrus Muniz, domno frater, conf. Cresconius Muniz, domno frater, conf.
Petrus Muniz Sancti Laurencii, conf. Cresconius, presbiter de Nogia, conf. Sandinus,  presbiter de Lousamia, conf. Petrus Romeu, miles, conf. Anaya Pardo, miles,  conf. Alfonsinus, miles, conf.

Petrus, clericus, qui notuit.