1168/11/24. San Xusto de Toxos Outos.
Carta de Ordonio Pelagii, presbitero, de quarta ecclesie Sancti Vincencii de Aquis Sanctis cum bonis suis.
Ea que uenduntur aut donantur uel ecclesiis testantur, et cetera. Quo circa ego Ordonius Pelaiz, presbiter, simul cum omni mea voce propria mea uoluntate nemine cogente vobis abbati domno Petro monasterii Sancti Justi et ceteris monachis presentibus et futuris in eodem monasterio Sancti Iusti seruientibus facio kartulam testamenti seu uendicionis de quarta integra ecclesie Sancti Uincencii de Aquis Sanctis cum omnibus bonis suis et directuris quam ego emi meo precio et ueridicis cartis quas in presenti uobis et monasterio uestro imperpetuum habituras cum eadem ecclesia inrreuocabiliter nunc trado; quam videlicet quartam ecclesie ego inuadiaueram pro marcis tribus et uos de uestro thesauro persoluistis, et in presenti eandem ecclesie IIIIam recipitis imperpetuum possidendam sicut in scriptis mee ganancie aratii habetis. Ita ab hodierno die quod est era Ia CCa VIa et quotum VIIIo kalendas decembris sit prefata IIIIa ecclesie de iure et potestate mea abrasa et in uestro dominio et uestri monasterii tradita atque confirmata euo perhenni et secula. Siquis autem uos inquietare temptauerit super hoc meum spontaneum factum quisquis fuerit pariat uobis et monasterio uestro in duplo quantum incontempsam miserit et insuper solidos Dos; et hoc meum factum maneat semper firmum. Facta kartula testamenti et uenditionis hic in Sancto Justo a Petro scriptore notata.
Ego Ordonius, presbiter, hanc scripturam legitime factam quam fieri iussi manu mea roboro.
Q. p. f.: Petrus, ts. Johannes, ts. Arias, ts. Munio, ts. Didacus, ts. Didacus, presbiter, conf. Arias, presbiter, conf. Petrus, presbiter, conf.
Petrus notuit et conf.