GMH/ÍNDICE A-Z

564
1146/ 05 / 17
O presbítero Alfonso cambia co abade Pelaio e o mosteiro de Celanova, a terceira parte da súa quinta en Muimenta por un minimum casale en Leirado. Á súa morte a metade pasa a Celanova e a outra queda para os seus propinqui a cambio do pagamento a Celanova dun censo.
TC, fol. 193v.
DE MONUMENTA.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Adefonsus presbiter Tonegildiz vobis Pelagio abbati Cellenove et fratribus subditis tibi facio contramutationem de hereditate mea propria quam habeo ex successione meorum parentum, scilicet tercia parte de quinta de Monumenta que iacet super Carrazedo iusta rivulo qui vocatur Carpentarios, pro alia vestra hereditate scilicet unum minimum casalem quam habetis in Leirato, tali pacto eam mihi cambiatis ut ego in vita mea integram eam possideam sed post obitum meum media de ipsa hereditate sit apud Cellanovam, aliam mediam propinqui mei quibus ego dedero habeant aliam vestram mediam ipsi mei propinqui ad laborandum teneant, tali pacto ut de utraque hereditate de vestra medietatem et de nostra demus semper senioribus Cellenove sextam partem panis et quarta vini. De hoc enim die ista transmutatio sit inter nos firma, et nullus homo eam inrumpere audeat. Si quis autem ausus fuerit hoc pactum inrumpere, pariet ipsam hereditatem duplatam, et regi tre calumniam componat.

Era MªCªLXXXªIIIIª et quotum quod est VIX kalendas Iunii.

Ego Adefonsus in hanc cartula manu mea roboro (signum).

Qui presentes fuerunt: Petro Pelaiz cfr. Iohannes Ferrus cfr. Petrus rarus cfr. Goncina Petriz cfr. Argio Petriz cfr.

Petrus ts. Suario ts. Cresconius ts.

Petrus Picto diaconus cfr et scripsit.