1122ca.
Inter caeteras divinae potentiae institutiones quibus perpetuae felicitatis beatitudo adquiritur, et humanae fragilitatis vitiosa consuetudo respuitur dilectione Dei, et proximi precipue et qui matrem omnium virtutum variis evangelicae doctrinae exortationibus exolere iubemur sine qua inesse homini nulla virtus prodest, et qua adhaerente solida eficacitate qui ejus precedisse eam caeterae virtutes studiose secuntur. Igitur Didacus Velascus Auriensis episcopus, in primis ad honorem gloriosissimi Martini episcopi, nec non Dei et proximorum dilectionem consequi studiosa equitate laborans una cum consensu cleri, et plebis, quod á regibus et á reginis, seu consulibus, et caeteris proceribus pro boni obsequii premiis recompensatione impetravi studui perpetua testamenti firmitate confirmare. Volens quippe Auriensis civitatis desolatione propensius restaurare quae exigentibus dilectis populis usque ad solium penitus pervenerat facta civium collectione favore reginae dominae Urrachae, nec non filii ejus regis Adefonsi, et reginae T., et comitis Ferdinandi, Limiam regentis; eamdem urbem studui ad priorem statum eisdem civibus satisfacciendo et bonos mores exaggerando reducere. Cujus rei seriem atque veritatem stilo memoriae quae mandavi ne testamenti constantia posteros latere ulterius queat. Civibus namque mores et praediorum, et domorum institutiones per ordinem enumerando, sic enuntiamus. Consensum autem, ut supra resonat, cleri et plebis, ego Didacus Auriensis do atque concedo eis civibus libere degentibus, quidquid aedificaverint, plantaverint, foderint, vineas, agros, domos habeant ipsi, tam filii, quam et nepotes, et omnis posteritas eorum in perpetuum. Nulla unquam site licentia per violentiam, vel preposituram, sicuti mos este terrae, de frugibus agrorum, vel vinearum, aliquid accipere, vel rapere. Si enim per indigentiam quod frequenter solet evenire, vel per terre transmutationem aliquis eorum domum, aut agrum, vel vineam, seu hortum, vel aliquid tale vendere voluerit, primitus in praesentia episcopi seu canonicorum, qui ibidem adfuerint, veniant, et iuxta convenientiam venditionis quam vicino fecerat, Episcopus eis pretium persolvat; et si episcopus emere renuerit quislibet canonicorum priorem licentiam emendi obtineat. Si neuter vero illorum emere voluerit licentiam habeat vicino civi ulterius vendendi, ea tamen conditione, quod neque servo, neque proceri, neque alicui, demandatione regalis conditionis vendat. Decima parte quipe venditionis tam domorum, quam agrorum, seu vinearum, episcopo, et canonicis, vel ei qui easdem vices obtinuerit, sine aliqua refragatione persolvat. Quod si aliquis diavolicae sugestionis stimulo fremens hujus testamenti firmitudinem, quam manibus nostris firmans violare temptaverit quam a modo, et complicibus ejus qui unitatem ecclesiae violare temptaverit insuper episcopo et parti regiae V talenta auri persolvat, et exul a regno Dei, et profugus a consortio christianorum in perpetuum fiat nisi forte resipuerit, et ei quem laeserit per condignam satisfaccionem habundantur. Martinus Auriensis Archidiaconus. Adefonsus presbiter conscripsit. Archidiaconus Fernande conscripsit. Petrus Astrulf confirmal. Archidiaconus Condesindus conf. Pelagius presbiter conf. Archidiaconus Munio conf. Alvareus conf. Archidiaconus Oduarius conf.