GMH/ÍNDICE A-Z

388
969/ 04 / 01
Sonimiro, coa súa muller e fillo, véndenlle ó bispo Rosendo e ós frades de Celanova, as viñas que ten en Rabal.
TC, fols. 142v. - 143r.
In Dei nomine. Ego Sonimiro et uxor sua Vindimiola et filio suo Balderico vobis domno Rudesindo episcopo et fratribus Cellenove. Plaucuit nobis atque convenit ut venderemus vobis nostras vineas que habemus in Ravanal in loco predicto inter vestras vineas qui fuerunt de Ermigio et accepimus de vos precio in XII modios inter cibaria bibere et pannos et de ipso precio nichil apud vos inde remansit indebito. Si quis tamen quod fieri non credimus aliquis homo venerit vel venerimus ad inrumpendum que \nos\ non valuerimus auctorgare, tunc habeatis de nos licientiam ipsas vineas duplatas vel quantum ad vobis fuerint melioratas.

Facta cartula vendicionis Era MVII, Kalendas Apriles.

Sonemiro in hanc cartula vendicionis manu mea roboro (signum)// Vindemiola (signum). Balderico (signum).

Iohannes ts. Sandinus ts. Abraham ts. Penninus confessus. Spodemirus. Sandus ts. Homar ts. Ariulfus ts. Iulianus ts. Liubila ts.