In nomine Domini et miseratoris altissimi qui est Patris et Filii et Spiritu Sancti regnantis in secula seculorum amen. Ego exigua ac pusilla Christi ancilla Sarracina Leovegildiz cum amore Dei et sanctorum martirum eius Genesi et sotiorum illius, et cum mole peccatorum meorum, do et concedo ad eclesiam Dei sancti Genesi qui est in territorio Grau, hereditatem meam propriam quam habeo de parentum meorum vocitata Busiam, et compararunt eam de Anagildo et de suos heredes per suis locis et terminis antiquis, ut sit pro remedio anime mee et parentum meorum, et habet iacentiam in Grau subtus monte Leporario vocabulo eclesie ipsius sancti Genesi, discurrente rivulo Grau per termino Graudicino, et ex alia parte per Travazos, et per Rovoreto plano et per Baldemiri, et do et dono atque concedo eam integram per suis terminis, servata tamen ratione ut teneam eam in vita mea, post discessum vero meum sit sana et intemerata post parte sancti Genesi. Si quis tamem, quod fieri minime credimus, aliquis homo contra hunc factum nostrum ad irrumpendum venerit qualibet generis hominum, tam propinquis quam extraneis, sit anathematus et cum Iuda Domini proditore lugeat penas inferni, et insuper pariet post parte rege solidos D. Et hunc series testamenti in cunctis diebus plenam obtineat roborem.
Ego Sarracina manu mea in hanc seriem testamenti roboro inieci.
Factum testamentum VI ydus Decembris. Era M C XXVI.
Petrus auriense eclesie episcopo qui oculis propriis vidi et in ipso die dedicationem eclesie presens fui, manu mea propria roborem inieci. Pelagius monasterii Cellenove abbas cfr. Gelmirus archidiaconus cfr. Pelagius Christoforices cfr. Pelagio Pelaiz presbiter cfr. Alvito presbiter cfr. Petrus presbiter cfr. Menendus presbiter cfr. Seniorinus cfr. Menendus cfr. Danila cfr.
Afonso ts. Adaulfo ts. Ramiro ts.
Ordonius Velasquiz maiorinus de comite Nunno Velasquiz qui tunc terram ipsius tenebat.