GMH/ÍNDICE A-Z

35
1305, marzo, 25. Lugo

O bispo e o Cabido acordan os sufraxios que se celebrarán cando faleza algún dos seus membros.

MADRID, AHN, Cód. 1042 B, fol. 43v.

Era Mª CCCª XLIIIª VIII kalendas aprilis. Noscunt qui nos Rodericus, Dei gratia lucensis episcopus, unu cum veneralibus viris domno Aria Petri decano et capitulo eiusdem, congregato per pulsationem campane loco solito ut est moris ad honorem Dei et beate virginis matris eius et ad honorem et utilitatem tocius capituli statuimus qui quando aliquis de personis canonicis et portionariis lucensis ecclesie mori contingerit in civitate lucensis omnes de ecclesia cum cori habitu procedant in exitu completoris ad locum ubi repositum fuerit corpus eius ad vigiliam celebrandam et canonici anniversariorum et capellani habentes capellas ibi permaneant tota nocte, sequenti vero die omnes prefati corpus defunti processionaliter ac honorifice ad ecclesiam deferant et intersint sepulture eius. Si quis autem ex predictis existens in civitate lucensis non impeditus impedimento legitimo que promissa sunt neglexerit observare careat legatis seu relitia ecclesie ab ipso defunto et capellani puniantur arbitrio episcopi vel decani. Item volumus et mandamus qui legata seu relicta mobilia ab episcopo vel a personis canonicis et portionariis non dividantur usque ad terciam diem post sepulturam defunti, exceptis denariis qui venerint supra lectum et qui de predictis die particionis aliunde ad civitatem lucensis venerit recipiat partem suam. Statuimus etiam qui legata seu relicta mobilia capitulo sive canonicis ab aliis qua a superius nominatis dividantur hoc modo scilicet qui in pecuniam convertantur et ex ipsa pecunia XXti solidus in prima et alii XXti solidos in vesperis distribuantur qualibet die quousque ipsa pecunia expendatur inter venientes ad corum horis predictis ac studentes, minutos, debiles et infirmos.