GMH/ÍNDICE A-Z

601
1354, xaneiro, 10. Lugo

Arias Fernández, chantre de Lugo, ratifica o seu testamento, no cal nomea herdeiro universal de todos os seus bens o Cabido lucense.

MADRID, AHN, Cód. 267 B, fol. 227r.

In nomine Domini amen. Era 1392 et quotum IIIIº idus ianuarii.

Noverint universi quod in presentia mei Alfonsi, publici notarii lucensis, et testium subscriptorum ad infrascripta specialiter vocatorum et rogatorum, discretus vir dominus Arias Fernandi, cantor lucensis, infirmus corpore tamen sanis mente requisitus ut conderet testamentum dixit quod nolebat aliud testamentum condere sed faciebat capitulum lucense heredem in omnibus bonis suis, et rogavit ipsum capitulum ut de bonis suis mobilibus familiam suam respiceret et alios que sibi in vita servierant et pro anima sua iuxta facultates suas inpias casas aliquid erogarant et istam institutionem faciebat pro remedio anima sua et maiorum illorum quibus ipse tenebatur et pro multis bonis et gratiis quas receperat a capitulo supradicto.

Dominus Martinus Ioannes, archidiaconus de Neira, thesaurarius lucensis dominus Iohannes, Petrus Didaci, Rodericus Alvari, et alii.

Ego Alfonsus Petri, notarius supra scriptus, rogatus interfui et manu propia scripsi et signum meum apposui in testimonium promissorum.