GMH/ÍNDICE A-Z

74
963/ 04 / 01
Flamula dóalle á súa irmán Clixovara, cognomento Gotina, as súas herdades en Valadares, a excepción da villa de Pontelias que lla dera a Salamiro.
TC, fol. 29v.
In Dei nomine. Ego Flamula tibi germana mea Clixovara cognomento Gotina. Magnum est titulum donationis in quo nemo poter largitatis irrumpere, sed quicquid bona mente pronaque volumtate aliquis donaverit vel amplecterit firmitatem habebit, sicut lex gotica confirmat dicens, valet donatio sicut et venditio. Propter hoc placuit mihi atque convenit bone pacis et voluntas ut tibi iam dicta Clixovara, cognomento Gotina, donare, concedere tibi villas meas proprias quas abeo de matre mea Goldregodo, et omnem meam hereditatem quam obtinui cum viro meo Fredenando Siloniz quam ipso pro benefacto quod inter nos fecimus omnem rem causam tibi concedimus ab integro, exceptis illa villa quam dedi ad germanam meam Gonterodem et exceptis villa de Pontelias quam dedi ad Salamiro. Illa alia hereditas dabo tibi ad integrum usque illam potueritis invenire in Valadares. Abeas tu et omnis posteritas tua et cuius tu eas relinquere volueris. Et si aliquis homo vobis eas incontensa miserit que duplet vobis illas sine aliqua dilatione, et vobis perpetim abituras.

Facta scriptura donationis ipsas Kalendas Apriles. Era M I.

Flamula quod fieri volui manu mea (signum) fecit.

Sedeges Nunniz cfr. Frater Aloytus cfr. Gottierre Nunniz cfr. Domna Liuvili cfr. Menendo Nunniz cfr. Domna Odrozia cfr. Menendo Sentariz cfr.

Abolino presbiter ts. Manullo presbiter ts. Guttierre diaconus ts. Vigoy Baldoiz ts. Guntino ts. Gundemaro Fofizi ts.

Iohanne confessus scripsit.