In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, in cuius nomine monasterium Cellenove dedicatum atque constructum non esse dinoscitur, et Petrus vir per omnia laudabiler digne memorie abba est vocitandus et cunctorum ibidem monacorum vitam sanctam degentium preesse cognoscitur. Sana mente sanoque consilio evitans causale mortis eventum hunc voluntatis testamentum sue ad me Ilduara et Sanctia pro animam iermanum nostrum Fidelis Fredenandiz fieri elegit quam ad ius monasterium prefatum vobis facere iussit valere iussit ius. Hec est enim hereditas quem abuit de avorum vel parentum suorum, ut tam pro anima eius vel etiam parentum suorum, damus et offerimus ad locum sanctum prenominatum villam quam iacet in territorio Limie, quam nuncupant Sauto, vocabulo ecclesie sancto Iacobo sua ratione integra, sicut evenit illi porcione inter suos iermanos per omnes terminos suos antiquos et cum omnis adiun\c\tionibus suis vel quantum ad prestitum hominis est, ita tamen ut habeant inde servis Dei temporale subsidium, et ille ante Deum premium sempiternum. Si quis tamen, quod fieri minime concedimus, ut aliquis homo propinquis aut extraneis, contra hec testamentum inrumpere temtaverit sit anatematus, et in conspectu Dei patris omnipotentis damnatus, et cum Iuda Domini proditore lugeat penas in inferno.
Nos vero Ilduara et Sanctia sororis eius per eius auctoritatem adque iussionem et Dei adminiculantem manus nostras roboramus (signum).
Sanctius Iemondus cfr. Rodericus Guttieriz cfr. Fredinandus Menindiz cfr. Prepositus Gaudilani cfr. Erus Ovequiz cfr. Gundesindo Fredinandiz cfr. Didacus presbiter cfr. Petrus presbiter cfr. Pelagius presbiter cfr. Pelagius diaconus cfr. Iulianus diaconus cfr. Fredenandus diaconus cfr. Iohanne ts. Petrus ts. Odinus ts.
MUNNINUS notuit (signum).