GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

484
1013/ 02 / 02
Donnino e a súa muller véndenlle ó prepósito Gutier a metade da súa herdade na villa de Sampir, como pagamento por un renovo debido a Celanova.
TC, fol. 169r.

Edit. por GARCIA DE VALDEAVELLANO, L., "El renovo", op. cit., doc. VII, 437.

DE VILLA SAMPIR.

In Dei nomine. Ego Donnino et uxor mea Vistrello vobis domno Guttier preposito in Domino Deo eternam salutem amen. Dubium quidem non est sed propria mihi accessit volumtas, sano animo integroque consilio ut faceremus vobis sicut et facimus kartula de omnem nostram hereditatem medietatem integram de quanta visu sumus habere in domos, terris, vineis, pomiferis, aquis aquarum cum aductibus et prestationibus suis et quantum ad prestitum hominis est in ipsa villa. Damus vobis atque concedimus inde medietatem integram, et est ipsa villa quod vocitant Sampir, subtus monte Sauto Manco, iuxta rivulo Os\s\os, vocabulo ecclesie Sancti Vereximi. Damus vobis et confirmamus medietatem integram per ubi illa potueritis invenire per suis terminis antiquis per ubi vobis illa delimidavimus, et coram testibus adsignavimus. Damus vobis ipsa villa pro vestro renovo que non habemus unde illo complere, vino modios XLªVIIIIª, et ad ipsa kartula confirmandum accepimus de vos inter pane et bibere et pannos linteos in X modios, et facimus ipsa kartula ut demus vobis ad area et ad lagare medietatem integram, de omnem fructum quod domnus dedit in ipsa villa, ita ut ab hodierno die vel tempore sit ipsa medietatem integram de iuri nostro abrasa et in vestro vel dominio sit tradita atque confirmata. Si quis tamen, quod fieri minime credimus, ut aliquis homo contra hanc cartula firmitatis ad inrumpendum venerit vel venerimus tam nos quam de gens nostra, propinquis vel extraneis, filiis aut neptis vel consanguineis quisquis ille fuerit, pariet ipsa medietate duplatum vel quantum ad vobis fuerit melioratum.

Facta kartula vendicionis IIIIº Nonas Februarii, Era L Iª post Milesima.

Donnino et uxor mea Vistrello in hac cartula vendicionis manus nostras roboravimus (signum).

Qui presentes fuerunt: Raiolo ts. Baldesindo ts. Deiservo ts. Sando ts. Miro ts. Genetivo ts. Vimara ts. Gulderes ts. David ts. Ranemiro ts. Gamiro ts.