GMH/ÍNDICE A-Z

508
918/ 04 / 13

Gunterigo dóalle ó conde Don Gutier e á súa muller Ilduara, dúas tercias do que posúe na villa de Feá, que lle concedera seu tío o rei Ordoño.

TC, fol. 175v.1

Ed. por SAEZ SANCHEZ, E., "Los ascendientes", op. cit., doc. 3, 214-215.

DE FIANA RIPA MINEI.

In Dei nomine. Ego Gunterigus vobis comes domno Guttier et domna Ilduara. Placuit mihi atque convenit mea volumtate ut facerem vobis cartula donationis sicut et facimus de duas porciones de villa que dicent Fana que nobis dedit Rex domno Hordonio et regina domna Geloira. Damus vobis atque concedimus de ipsa villa tercias duas integras in domos, in vineas, in pumares, in sautos, arbores fructuosas, pomiferis. Omnia quantum in ipsa villa ad prestitum hominis est in ipsa villa duas tercias integras vobis concedimus, levat se ipsa villa de penna de Calegio et feret in illa forca super Puga, et de alia parte feret in illa vereda qui vadit proad illo puzo de Puga. Et concedit nobis ipsa villa tius noster Ordonius Rex et regina domna Geloira, et illo porto ab integro levat se ipso porto de penna de Calegio, et feret usque plega in illo pozo de Pupa cum suas pescarias ab integro et de illo pozo IIIª integra. Ita ut de hodie die et tempore sint ipsas duas tercias de ipsa villa et illo porto integro, et tercia de illo pozo de iuri nostro abrasa et iuri nostro vel dominio sit tradita atque confirmata usque in perpetuum. Si quis tamen, quod fieri non credimus, et aliquis homo qui hec factum nostrum ad inrumpendum venerit vel venerimus, tan nos tan de propinquis nostris vel extraneis quisquis ille fuerit pariet ipsa villa et ipso porto duplatum et post partem regis pariet insuper auri libras duas.

Facta cartula donationis die quod est idus Aprilis. Era D CCCC LVI.

Gunterigus in hanc cartula donationis manu mea (signum).

Munnio Guttieriz cfr. Ablauel Guttieriz cfr. Pelagio Muniz cfr. Guttier Ascarigiz cfr. Dulcemirus presbiter cfr. Recemirus presbiter cfr.

Dononon ts. Teodemondo ts. Osorio ts.

1 Existe outra copia deste mesmo diploma, con lixeiras variantes, no folio 172r.; doc. 493.