GMH/ÍNDICE A-Z

261
1342, novembro, 14, 16, 20
codicilo

Codicilo que corrixe e engade varias cláusulas ao testamento do bispo Vasco Pérez Mariño.

ACOu, Escrituras XVII, 31

Noverint universi quod nos Velascus dei gratia licet indignus auriensis episcopus actendens quod omnium habere memoriam et in nullo oblivisa potis est angelicum quod humanum. Ideo quia aliqua in nostro testamento et ultima nostra voluntate quam nuper ordinavimus omisimus ea propter ordinavimus istum codicillum imperpetuum valiturum, corrigendo in eo aliqua que in dicto nostro testamento continentur et ecciam addendo aliqua de quibus in dicto testamento non fecimus mencionem. In primis ponimus debita que debentur nobis dominus Martinus archiepiscopus compostellanus mille et quingentos morabetinos de albis quos invocavimus eadem que ipse ivit pro confirmacione sua ad curiam romanam. Item debet nobis dictus archiepiscopus mille et sexcentos morabetinos de quadraginta modiis vini quos emit a nobis Johanes Nunii de Noya clericus suus per literas suas. Item debet nobis Pelagius Roderici de Basto mille et quingentos morabetinos quos solvimus pro ipso Johani Petri de Allarico dicto Neto. Item licet nos diximus in nostro testamento quod faciebimus nostram heredem Petrum Sugerii decanum fratrem nostrum in omnibus bonis inmobilibus nostris de quibus non feceramus mencionem in eo. Volumus tum quod omnes possesiones et hereditates quas habemus et habere debemus cum juribus patronatus ex parte domine Sancie Velasci matris nostre in Rypario Avie et in Carvalleda et in terminis suis et alibi ubicunque quod dictus decanus et Gundissalvus Petri executores nostri testamenti vendant eas et pecunia quam inde habuerint completis testamento nostro et isto codicillo quod residuum dentur pro anima nostra et animabus patris et matris nostri in causis et locis piis ubi utilius et melius viderint expedire. In aliis vero omnibus bonis inmobilibus exceptis istis et aliis contemptis in testamento remaneat heres dictus frater noster. Item mandamus quod executores nostri testamenti satisfaciant Marie Petri uxoris quondam Johanis de Sayoane de Fiisterra de sexcentos morabetinos quos habuimus ab ea. Et mandamus domine Marie sororis nostre, uxor Johanis Juliani de Todella civis compostellani quod solvat et reintegret dicte Marie Petri de Fiisterra octingentos morabetinos, quos dicta soror nostra habuit et recepit ab ea vel a fideiussoribus quos dicta Maria Petri nobis dedit. Item dimictimus et quitamus dicte Marie Petri et fideiussoribus suis quos nobis dedit sexcentos morabetinos de albis quos nobis ad huc tenebantur dare de summa et quantitate duorum milium morabitinorum quos promisit nobis dare per instrumentum publicum et absolvimus ipsam et fideiussores ab obligatione predicta. Et si forte dicta Maria Petri vel eius fideiussores iam solverunt istos sexcentos morabitinos dicte sorori nostre mandamus quod ipsa soror nostra restituat dictos sexcentos morabitinos dicte Marie Petri cum alii octingentis. Et rogamus dictam Mariam Petri quod parcat nobis omne dampnum, caucionem et iniuriam et rancorem si recepit anbo. Et quitamus et absolvimus et liberamus eam et omnia bona sua de omnibus que ipsa pro nobis et nomine nostro recepit, administravit et procuravit. Item mandamus dicti heredi et executoribus nostri testamenti quod solvant filiis Johanis Petri quondam aurificis auriensis quingentos morabitinos, quos habuimus de bonis patris sui. Item mandamus quod satisfaciant competenter Petro Stephani clerico chori nostre ecclesie de hiis que habuimus ab eo. Item mandamus quod solvant ea que debemus carnificibus et pistricibis. Item rogamus Fernandum Domenici rectorem ecclesie Sancti Petri de Qynçaes quod parcat nobis ea que ab eo habuimus. Et damus sibi quatuor oncias cum dimidia de bono et puro auro in emenda quas quidem oncias dedimus Domenico Iohanis canonico nostre ecclesie ut eas tradat sibi et det. Item mandamus dictis heredibus et executoribus quod faciant celebrari duo analia sacrificiorum pro anima Petri Iuliani quondam canonici aurienses. Item mandamus quod illos pannos quos nos habuimus a gardiano Sancti Francisci qui fuerunt Johanis Petri de Novoa quod restituantur domine Maiori uxori quondam dicti Johanis Petri de Novoa et servat eos pro filiis suis et dicti Johanis Petri. Item mandamus quod satisfaciant competenter pro anima Martini Petri quondam camerarii domni Gundissalvi predecessoris nostri. Item mandamus quod satisfaciant Alfonso Petri de Porcaria et Marie Fernandi uxori sue competenter de hiis que habuimus ab eis. Et rogamus eos ut parcant nobis caupcionem et dampnum quod per nos receperunt. Item mandamus quod solvant Johani Petri de Allarico dicto Neto mille morabitinos quos debemus sibi de mula quod dedimus Gundissalvo Petri maiordomo nostro. Iten legamus domino Petro Fernandi de Castro duos anullos aureos, unum cum lapide saphireo quem nobis dedit Alfonsus Lupi de Lemos et alium cum lapide rubri. Item volumus quod omnes anulos nostros et omnia utenssilia nostra argentea quod dicti heres et executores nostri testamenti vendant ea tam ciphos, copas, tachas quam acamanilia, discos, scutellas, salsseria et omnia alia cum nos simus multis debitis obligati quia fecimus magnus sumptus in eundo ad domum regis et mictendo pluries nunpcios et in solvendo plures exacciones quas dominus rex petiit anbo. Et de peccunia istorum utenssilium dicti heres et executores compleant nostrum testamentum et istum codicillum cum pecunia alia quam habuerint de rebus aliis mobilibus quas vendi mandavimus in testamento nostro. Et rogamus in medietate successorem nostrum quod pro sua bonitate et non meritis nostris adimpleri faciat nostrum testamentum et istum codicillum et noluit in aliquo impedire cum novit ille qui scrutator est cordium quod omnia bona nostra patrimonialia et alia que aliunde acquisivimus expendimus pro iuribus ecclesie auriensis defendendis. Item legamus Gundissalvo Petri de Trinitate canonico nostro nostram mulam quam nos emi fecimus per ipsum Gundissalvum Petri in civitatis Salamantine. Item legamus Gundissalvo Petri dicto Sanctorum dispenssario nostro nostrum mullum quem Gundissalvus Martini qui dividat anonam in domo nostra emit similiter in civitate Sallamantine. Item volumus quod due alie mulle nostre cum jumentis nostris vendantur et de pecunia fiat quod mandamus in testamento nostro. Item legamus Marie Nunii moniali monasterii Sancte Clare de Allarico nostrum clamidem niglum cum cedacico pallido. Item legamus Francisco Johani monacho monasterii Cellenove nostrum epitogium et tunicam de presio. Item mandamus quod alia omnia indumenta nostri corporis tam tabargia, cape, redondees, epitogia et tunice, capucie, callige et mantos vendantur et in medie\ta/te istius pecunie emantur peani de valancina plana et dentur recundis pauperibus. De alia medietate emantur peani de burel et dentur aliis pauperibus. Item volumus quod libri quos tenemus de capitulo ecclesie auriensis et sunt iam separati ab aliis libris quod restituantur capitulo. Item volumus quod librum de Alberte cum aliis libris qui sunt Egidii Martini porcionarii ecclesie auriensis et sunt similiter reparati ab aliis quod nostri heres et executores restituant eidem. Item volumus quod omnes libri nostri qui fuerunt separati ab aliis de capitulo et ab aliis Egidii Martini quod vendantur et de pecunia ipsorum compleatur nostrum testamentum et iste codicillus. Et si ali quid superfuerit detur pauperibus pro anima nostra pro ut superis in isto codicillo et in nostro testamento est expressum, exceptis libris duobus quos mandavimus poni in ancione chori ecclesie auriensis S. Alberto et Ysidorus Ettimologiarum. Item volumus quod Egidius Martini restituat capitulo libros quos ibi acomodavimus per instrumentum confectum per manum Gundissalvi do Mato et alium librum quod posuit in pignore in domo fratrum minorum monasterii auriensis. Iten mandamus quod heres et executores nostri testamenti solvant domine Therasie sorori nostre tantam pecunie quantitatem quantam inventum fuerit per instrumentum vendicionis quod itan fecit vobis de bonis suis quia licet continentur in dicto instrumento quod ipsa recepit dictam pecuniam ambae in veritate non solvimus eidem totum. Item volumus quod si Çayde sarracenus petierit baptismum quod baptizetur et remaneat servus penes decanum fratrem nostrum. Item volumus quod satisfaciant competenter fratribus monasterii Sancti Franciscii civitatis auriensis de hiis que habuimus de bonis Marie Martini quondam uxoris Petri Domenici de Area Episcopi. Item volumus quod satisfaciant David judeo competenter de hiis que habuimus ab ipso tempore guerre regis Portugalie. Item volumus quod satisfaciant competenter filiis domine Micie sororis nostre de hiis que habuimus de bonis suis. Item volumus quod nostri executores satisfaciant Johani Castelleyro merchatori auriensi de hiis que ipse ostenderit que sibi debemus. Actum fuit hoc Aurie in camara dicti episcopi domini episcopi ubi tunc jacebat infirmus, xiiiiª die menssis novembri, era mª ccclxxxª. Presentibus testibus ad hoc vocatis et rogatis domino Gundissalvo Johanis archidiacono de Castella, domino Laurencio Roderici archidiacono de Limia, Egidio Martini, Laurencio Johanis porcionariis ecclesie auriensis, Alfonsus Petri rectore ecclesie de Guillamir, Johane Arie scutario, Fernando Garsie camerario serventibus dicti domini episcopi.

Post he, xviª die dicti menssis novembri de era predicta dictus dominus Velascus episcopus corrigendo et addendo in suo testamento per modum codicilli ordinavit ista que secuntur. Item in corrigendo nostrum testamentum volumus quod domos de vico Operis que fuerunt Petri Arie porcionarii auriensis quod restituantur gardiano et coventui monasterii Sancti Franciscii auriensis quia licet nostro testamento et etiam ante nostrum testamentum nos dedimus dictas domos Marie Nunii moniali monasterii Sancte Clare de Allarico non poteramus sibi dare, quia dicte domus in veritate erant dicti Petri Arie et quanvis ipse fecit nobis instrumentum vendicionis nichil solvimus eidem de precio contempto in dicto instrumento vendicionis. Et revocamus legatum et donacionem de dictis domibus dicte Marie Nunii factam. Presentibus testibus ad hoc vocatis et rogatis Domenico Johanis canonico, Egidio Martini, Michaele Petri, Laurencio Johanis porcionariis ecclesie auriensis, Alfonso Petri rectore ecclesie de Guillamir.

Item xxª die dicti menssis novembris de era supradicta dominus Velascus episcopus iam dictus addendo in testamento suo per modum codicilli ordinavit in huc modum. Item volumus quod domus que sunt in vico Pomerii quas dedimus nuper in amphiteosim Domenico Petri dicto Syeyro quod restituantur successioni quam ordinavit Gundissalvus Roderici de Moreyras quia non poterimus eas dare in amphiteosim cum sint de dicta successione. Et revocamus afforamentum factum de dictis domibus dicto Domenico Petri et eius vocibus. Presentibus testibus ad hoc rogatis et vocatis, domino Laurencio Roderici archidiacono de Limia, Laurencio Johanis porcionario in ecclesia auriense, Laurencio Fernandi de Milmanda layco, Fernando Garssie, Gundissalvo Martini camerariis dicti domini episcopi. Item volumus quod iste sit noster codicillus et per ipsum non intendimus nostrum testamentum quod nuper edidimus revocare nisi in quantum ordinavimus in isto codicillo. Et si non valuerit ut codicillus volumus quod valeat ut scriptura publica, et si non valuerit ut scriptura publica volumus quod valeat ut simplex scriptura coram testibus facta vel aliud quocunque modo poterit de iure vel de facto valere.

Et ego Laurencius Petri auriensis publicus auctoritate eiusdem ecclesie notarius premissis omnibus et singulis, una cum predictis testibus vocatus et rogatus interfui, et ad instanciam domini Velasci episcopi memorati qui mihi ad hoc auctoritatem prestitit presens instrumentum codicilli manu propria scripssi signoque meo consueto signavi rogatus.

(signum)

[reverso] Testamento do bispo dom Vasco.

Materias

alcume; alcume; alimentos; aniversario; árbore; arcebispado; arcebispo; arcediago; bautismo; biblioteca; bieito; bispo; branca; cabaleiro; cabido; camareiro; canon foral; capas; capela; carniceiro; casas; casas; clarisa; codicilo; cóengo; colación; confirmación; conta; convento; coro; crego; crego; criado; cumpridor; cunca; curia bispal; curia romana; deán; débeda; despenseiro; despenseiro; doente; enxoval; escudeiro; esmola; esposa; esposo; estranxeiro; familia; fianza; fidalgo; fillo; franciscano; gando; gardián; guerra; herdanza; irmá; irmá; irmán; libro; liquidación; manto; marabedí; mercador; mesa bispal; mesa capitular; monxa; monxe; mordomo; mosteiro; mula; muller; musulmán; nai; nomeamento; notario; notario; orde de San Bieito; orde de Santa Clara; orde dos Irmáns menores; ourive; ouro; padroádego; pagamento; pai; panos; párroco; pazo; pedra; peixeiro; perdón; pobre; pomar; prata; prenda; racioneiro; racioneiro; rei; rúa; servente; servo; testamenteiro; tío; venda; viaxe; viño; viúva; xenealoxía; xudeu; testamento

Persoas

Xoán Pérez de Novoa, fidalgo; Afonso Pérez da Porqueira; Afonso Pérez, párroco; Alberto Magno; David, xudeu; Domingos Eáns, cóengo de Ourense; Domingos Pérez, dito Sieiro; dona Maior, viúva; dona María; dona Misia; dona Sancha Vázquez; dona Tareixa; Fernando Domínguez, párroco; Fernando García, camareiro do bispo de Ourense; Francisco Eáns, monxe; Gonzalo Eáns, arcediago de Castela; Gonzalo Martínez, camareiro do bispo de Ourense; Gonzalo Pérez da Trindade, cóengo de Ourense; Gonzalo Pérez de Novoa, bispo de Ourense; Gonzalo Pérez do Mato, notario; Gonzalo Pérez, cóengo de Ourense; Gonzalo Pérez, dito Sanctorum, despenseiro do bispo de Ourense; Gonzalo Pérez, mordomo do bispo de Ourense; Gonzalo Rodríguez de Moreiras; Isidoro de Sevilla; Lourenzo Eáns, racioneiro de Ourense; Lourenzo Eáns, racioneiro de Ourense; Lourenzo Fernández de Milmanda; Lourenzo Rodríguez, arcediago de Limia; María Fernández; María Martínez; María Núnez, monxa; María Pérez de Fisterra, viúva; Martiño Fernández, arcebispo compostelán; Martiño Pérez, camareiro do bispo de Ourense; Miguel Pérez, racioneiro de Ourense; Paio Rodríguez de Basto, cabaleiro; Pedro Ares, racioneiro de Ourense; Pedro Domínguez de Aira do Bispo; Pedro Estévez, crego do coro de Ourense; Pedro Fernández de Castro, cabaleiro; Pedro Suárez Mariño, deán de Ourense; Pedro Xiás, cóengo de Ourense; Xil Martínez, racioneiro de Ourense; Xoán Ares, escudeiro; Xoán Casteleiro, mercador; Xoán de Seoane de Fisterra; Xoán Núnez de Noia, crego; Xoán Pérez de Allariz, dito Neto; Xoán Pérez de Novoa, fidalgo; Xoán Xulián de Tudela; Zaide, sarraceno; Vasco Pérez Mariño, bispo de Ourense

Outros

Portugal, reino; Castela, reino; Ourense, cabido; San Francisco de Ourense, convento; San Salvador de Celanova, mosteiro; Santa Clara de Allariz, convento; Santiago de Compostela, arcebispado; Santísima Trindade de Ourense, abadía; Ourense, bispado

Lugares

Allariz; Basto; Carballeda de Avia; Castela, arcediagado; Celanova, San Salvador, mosteiro; Fisterra; Guillamil, Santo André; Lemos. Antiga xurisdición.; Mato, O; Milmanda. Antiga vila, actualmente Vila; Moreiras, Santa Marta; Noia; Ourense; Porqueira; Portugal; Queizás, San Pedro; Ribadavia; Salamanca; Todella