Noverint universi quod
nos Gundisalvus Nunii decanus et capitulum
auriense damus et concedimus ad forum
perpetuo vobis Fernando Petri porcionario
ecclesie ipse et a omni voci vestre
duas leiras vinearum quas habemus in termino
de Noalia, loco vocitato Soveredo, que vinee fuerunt
Iohanis Petri rectoris ecclesie de Sorveira et
Iohanis Petri dicti Quirogao, quas
vineas nos dicti dicanus et capitulum
recepimus in nobis quia non
fuerunt culte per quatuor annos et
erant valde male reparate, que vinee iacent
inter vineam que fuit quondam Petri
Sancii et uxoris sue Orrace Iohanis de Saxo Albo ex una
parte et inter vineas Iohanis Felicis et
Iohanis Petri de Calvis ex altera et
superius intestant in vineas que fuerunt Petri
de Villa Oxe et Domenici carnifficis et inferius
ferunt in via que ducit ad Penna Ventoeira.
Edimus et concedimus vobis dictas
vineas de foro de tertia et liberas ad omni
alio impedimento ut habeatis et possideatis eas vos et
omnis vox vestra perpetuo cum omnibus
juribus et pertinentis suis et
excolatis et plantetis et propaginetis eas bene
ita quod non defficiant per culturam
et detis inde annuatim perpetuo nobis
et successoribus nostris tertiam partem
vini que deus ibi dederit in torculari et
tertiam partem composte in vineas si volueritis
eam colligere per maiordomum nostrum
cui debetis providere in cibo et potu
competenter dum vinum et compostam
colligeritis. Et non intrabitis ad colligendum vinum
nec compostam sine maiordomo nostro. Et si per
impotenciam vel negligenciam cultura
dictarum vinearum omissa fuerit
vel aliqua ex hiis que superius
sunt comprehenssa non fuerint
observata licitum sit capitulo si voluerit
auctoritate propia monicione premissa eas
recipere et habere. Et si vos vel vox vestra
volueritis vendere vel obligare dictas
vineas primo vendatis vel obliguetis capitulo
vel alicui de capitulo qui si noluerint
eas emere vel obligatas recipere pro iusto
precio tunc vendatis vel obliguetis tali persone
que teneatur ad omnia supradicta
dum modo non sit miles nec armiger nec
donna nec religiosa perssona nec servus
nec maiordomus alicuius potentis viri. Et
si contentio inter nos et vos super
aliquo orta fuerit per duos de capitulo
terminetur, omni appellatione
cessante. Et ad hac sit complendum ego dictus
Fernandus Petri pro me et succesoribus
meis obligo me et omnia bona nostra tam
habita quam habenda. Actum fuit hoc Aurie in capitulo,
ixº kalendas aprilis, era millesima trecentesima
quinquagesima tertia. Presentibus testibus
Petro Roderici de Limia, Petro Gundissalvi de Buval,
Velasco Petri de Castella archidiaconis, Petro
Alffonssi, Iohane Johanis, Alffonsso Martini,
Fernando Menendi, Petro Reimundi canonicis.
Et ego
Bartholomeus Petri cantor et cancellarius
civitatis auriensis adhibitus et rogatus
premisis omnibus interfui et in
mei presencia scribi feci signumque meum
aposui in testimonium premissorum.
(signum)
Et
capitulum tenetur defendere vos ad directum, et
fuit error quia non fuit hoc superius
posui in loco suo, et ut non sit dubium ego
predictus cantor appono hic signum meum.
(signum)
[reverso] Litera capituli
vinearum de Soveredo in termino de Noalla quas
tenet
Fernandus
Petri
porcionarius
ad forum.