129
1152/12/01.
Adosinda Páez dóalle ó mosteiro de Toxososoutos as súas herdades nas vilas
de Tal e Bornalle.
Carta de Adosinda Pelagii de hereditate de Tali et de Bornallo.
Legimus scriptum quam sponsam Christi ecclesiam digne a fidelibus honorificatam sit a constitutione per quorum nos cogit memoria peccatorum iter intendere feliciter; igitur in Christi nomine, ego Adosinda Pelaiz facio scriptum testificationis plena memoria et sanitate ad monasterium Sanctorum Iusti et Pastoris de hereditates meas quas habeo de patre meo Pelagio Iohannes, et sunt uilla de Tali et de Bornallio porcio mea quantum ibi habeo de auo et de ganancia, et portio mea omne est medietatem de quantum ibi habuit pater meus de auo et de ganantia quantum ibi mihi euenit de patre siue de matre mea Ardilo Nezanze, uxor patris \mei/ Pelagii, perhenniter pro remedium anime mee et parentum meorum mansura. Quod siquis hunc meum factum uel testificatio quod ego feci in uita mea pro remedium anime mee et filie mee et parentum meorum disrumpere uel degradare aut contradicere aliquid quod absit uoluerit a parte Christi et mea maledictus permaneat, amen, et pro ausu temeritatis a parte uoce pulsantis solidos CCCos componat et hereditatem in duplo restituat; et scriptum insuper in robore firmitatis permaneat.
Facta solempniter donatione monasterii supradicti in era Ia Ca LXLa et quotum
die kalendas decenbrium.
Ego iamdicta Adosinda in hunc scriptum manus meas roboro.
Petrus, ts.; Pelagius, ts.; qui presentes fuerunt.
Martinus, presbiter, qui notuit et conf.