1284/09/05.
O escudeiro Pedro Arias de Souto véndelle ó mosteiro de
Toxos Outos a metade das vilas de Pedrouzos e o que ten en Lavapés, en
S. Vicente de Augas Santas e Sta. María de Leroño, por cento quince
libras afonsís; esta venda completa outra feita con anterioridade (n.º
436).
Carta Petri Arie, armigeri de Souto, de alia medietate vilarium de Pedrouzos et de Laua Pees quia iam uendiderat aliam medietatem diu est.
In nomine Domini, amen. Era Ma CCCa XXII et quotum nonas septembris. Notum sit omnibus quod ego Petrus Arie, armiger de Souto in Valeyrom, filius quondam Arie Petri de Valeyrom, pro me et pro omni uoce mea grato animo et bona voluntate vendo et firmiter concedo vobis domno Sancio Iohannis, abbati monasterii Sancti Justi de Tribulis Altis, pro uobis et pro conuentu eiusdem et pro omnibus successoribus uestris medietatem de ambabus villaribus de Pedrouzos, et do quanto habeo et habere debeo in Laua Pees et in uoce de Laua Pees, et etiam quantum seruiciales mei qui ibi morantur tenent in iure et in manu pro me in istis vocibus et in aliis uocibus quibuscumque per ubicumque fuerint uoces et iures de Pedrouzos et de Laua Pees que hereditates sunt in filigresiis Santi Vincencii de Aquis Sanctis et Sancte Marie de Leeronio cum suis domibus, casalibus, plantatibus, debitis seruicialium et cum omnibus aliis suis pertinenciis et directuris, quorum villarium et rerum predictarum uobis iam vendi aliam medietatem iam diu est per cartam factam per Petrum Didaci, notarium de Pestomarchis et de Valeyrom, et in ista medietate uadit sexta illa predictorum villarium de Pedrouzos quam hodie comparaui de Petro Didaci Alferez per cartam factam per Fernandum Iohannis, notarium compostellanum, quam uobis (...) sic per illam medietatem quam iam uobis uendideram diu est et per istam quam uobis modo uendo. Habe<a>tis predicta uillaria integra decetero et sunt uestra; vendo istam medietatem quam uobis modo uendo cum quanto teneo in pignore in ipsis locis de Petro Didaci dicto Alferez qui eam tenebat de Pelagio Fernandi de Quiam et de Petro Didaci dicto Mercham per placita duo que uobis do sicut illud habeo ab ipso Petro Didaci dicto Alferez pro centum XV libras alfonsinorum de quibus confiteor me esse iam bene solutum, et renuncio quod nunquam inde dicam contrarium et quod mihi non fuit tradita et in iure meo, et ista omnia debeo uobis amparare ego et uox mea ab omni inpedimento per me et per omnia bona mea, et specialiter per quantam hereditatem habeo in villa de Souto quam uobis propter hoc obligo, et si predicta omnia magis ualent do et concedo vobis et dicto monasterio pro anima mea et abdico a me et ab omni uoce mea omne ius, dominium, possessionem et proprietatem omnium predictorum et in uos // transfero per hanc cartam decetero de predictis faciatis omnem uestram imperpetuum uoluntatem. Siquis contra hoc uenerit pectet uobis uel uoci uestre libras CC XXX fortis monete; carta ista in suo robore duratura et insuper sit maledictus.
Q. p. f.: Petrus Alfonsi et Rodericus Fernandi, monachi Sancti Martini de Foris. Johannes Petri et Johannes de Ben, monachi dicti monasterii Sancti Justi. Petrus Iohannis Mercator, mercator de Moneta Grandi. Petrus Alfonsi, clericus abbatis Sancti Martini. Gunsaluus Martelo, scutarius.
Ego Fernandus Iohannis, notarius compostellanus vocatus, interfui et in mea presencia feci scribi per Laurencium Petri infrascriptum et signum meum apposui et subscribo et conf. (Monogramma: F. IOHANNIS).
Ego Laurencius Petri de mandato dicti Fernandi Iohannis, notarii, scripsi et interfui.