GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

428
983/ 08 / 31

Dulcidio e a súa muller véndenlle ó abade Zacarías a súa corte na cidade de Zamora, xunto á igrexa dos santos Pedro e Paulo.

TC, fol. 149r.

In nomine Domini nostri Ihesu Christi. Hec est kartula vendicionis vel emtionis quos facere voluit Dulcidius una pariter cum uxore mea Bousica tibi temtori meo Zakarias abba salutem. Placuit nobis sano animo et pura mente et spontanea nostra volumtas ut venderemus vobis sicut et vendimus corte nostra propria quos dignoscimus in civis Camora iuxta sanctorum apostolorum Petri et Pauli habet ipsa corte in oriente porta vestra occidente kalle discurrente septentrionem tendas de ea est et de Alvaro meridie vero corte de Taureli. Vendimus tibi ipsa corte in aderato et precio definito quantum nobis bene complacuit et pacifice fui id est solidos XXXª quam tu nobis dedisti et manus nostras accepimus et de ipso precio apud te nichil remansit indebito, ut de odie die et tempore sit ipsa corte de nostris iuris abrasa et vestro iuri quieto sit tradita et confirmata. Si aliquis te pro ipsa corte inquietaverit an de nobis an de aliquis et nobis per iudicio vindigare non potuerimus, quomodo habeas tu licitum adprehendere de nobis ipsa corte duplata vel quantum ad te fuerit meliorata et vobis perpetim abiturum.

Facta cartula vendicionis notum die pridie kalendas Setembris. Era vicessima prima super Milesima.

Ego Dulcidius et uxor mea Boneica qui hanc vendicionem fecimus, et manibus propriis roboramus (signum).

(1ª columna:) Kazem presbiter hic presens fui.- Andreas presbiter hic presens fui.- Servo Dei presbiter hic presens fui.- Alvaro presbiter hic presens fui.- Zieri diaconus hic presens fui.- Frater Sando hic presens fui.

(2ª columna:) Hodmam ts.- Kazan ts.- Feles ts.- Zait ts.- Perello ts.- Zeit Abiubet ts.

(3ª columna:) Zeit diaconus cfr.- Abgalip diaconus.- Iohannes confessor cfr.- Domnicus presbiter ts.